Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/172

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
126
A. D. 1292.
Stat. 2. Anno vicesimo Edwardi I.

A Statute of Waste, made Anno 20 Edw. I. Stat. 2. and Anno Dom. 1292.


Cotton MS. Claudius, D. 2.

WILLELMUS le Botiller qui infra etatem est & in custodia domini Regis monstravit domino Regi quod cum Gawynus le Bo- tiller frater ejus cujus heres ipse est implacitasset Walterum de Hopton' per breve domini Regis de vafto & destruccione factis per ipsum in quibusdam terris & ten' suis que idem Walterus tenuit ad ter- minum vite sue de hereditate predicti Gawyni in W. & Tirlegh' Et Gawynus antequam judicium executus fuisset obiit post cujus mortem predictus Willelmus per consimile breve predictum Willel- inum de predicts vasto & destruccione factis per multum tempus implacitaverit idem Willelmus co- ram Gilberto de Thornton' & fociis suis ad Placita ejusdem domini Regis assignatis venit & dixit quod non debet ipso Willelrno de vasto & destruccione factis tempore alieno respondere desicut nichil de hereditate predicta ei defendebat & super hoc petiit judicium Et quia quidem Justic' de reddicione predicti judicii non concordarunt prout quibusdam videbatur quod non esset juri confonum si per pre- dictum breve quod est quoddam breve de transgres- sione certe persone facta si altera persona commo- dum aut emendas consequaturquam eadem persona cui & in cujus tempore tranfgressio facta fuerit Aliis autem Justic' & majori parte totius Anglie de consilio domini Regis in contraria opinione exi- stentibus & per diversas rationes asserentibus quod predictus Willelmus inde audiri deberet & respon- deri & aliis quandocumque in casibus consimilibus & in casu consimili res permanserunt non emen- date & transgressores impuniti quod esset inconve- niens.


Dominus Rex habito tracatu diligenti in pleno parliamento suo in Crastino Pur' beate Marie Anno regni sui vicesimo de communi consilio statuit & extunc jussit firmiter observari, quod heres in cu- juscumque custodia suerit & tam pleneetatis quam infra etatem habeat suum recuperare per breve de vasto in casu predicto & aliis casibus ubi breve il- lud locum habeat tam de vasto & destruccione factis in terris & ten. de hereditate sua temporibus Ante- cessorum quam a tempore quo jus & feodum hereditatis si descendebant & ei respondeatur & quod recuperet ten' vastata & dampna prout statuitur in ultimo statuto Westm' de dampnis recuperandis si tenens de vasto convincatur Et preceptum est per ipsum dominum Regem Gilberto de Thornton' & fociis suis quod in loquela predicta & consimilibus procedant & secundum quod inveniri contigerit ju- dicium reddant. Et similiter preceptum est aliis Justic' quod hoc idem coram eis de cetero faciant firmiter observari.