128 | Stat. 4. | Anno viceſimo Edwardi I. | A. D. 1292. |
Cotton MS. Claudius, D. 2
EDWARDUS Dei Gratia Rex Anglie Dominus Hibernie & Dux Aquitanie Vic. Lincoln salutem. Quia mercatores alienigene & etiam quidam indigene regni nostri de die in diem deferunt in idem regnum de partibus transmarinis monetam nostram retonsam & aliam de diversis cuneis contrafactam monete nostre commixtam negotiantes & mercantes de eadem moneta in nostri damnum & totius populi nostri non modicum acetiam in subversionem totius monete nostre Nos super hoc ne fortaffis per tolerantiam longiorem periculum majus immineat remedium adhibere volentes tibi precipimus sicut alias quod in pleno comitatu tuo & in singulis civitatibus & villis mercatoriis ejusdem comitatus firmiter inhiberi & publice proclamari facias Ne quis mercator alienigena vel quicunque alius hujusmodi monetam nostram retonfam seu etiam aliam de alienis cuneis controfactam de cetero in regnum deferat vel etiam eam mercandizando vel negotiando utatur Quod si fecerint prima vice qua super hoc deprehensi fuerint monetam illam retonsam vel etiam aliam controfactam amittant Et si iidem iterum in consimili delicto deprehensi fuerint monetam illam & etiam alia bona sua secum inventa amittant Et si tertia vice idem delictum commiserint & deprehensi fuerint de corporibus suis & etiam de omnibus bonis & catallis suis nobis totaliter incurratur. Alii autem qui mercatores non fuerint & monetam nostram retonsam vel aliam controfactam habuerint statim eam persorent & ad exca,mbium nostrum transmittant de novo sub cuneo nostro cudendam Alioquin in quorum manibus hujusmodi moneta reperta suerit Nobis sit penitus forisfacta. Et nisi hoc mandatum nostrum plene exequaris Nos ad te & tua graviter capiemus T. W. de Marchia Thes. nostro xxi die Jun. Anno regni nostri xx.