Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/173

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas
A.D. 1292.
127
Anno vicesimo Edwardi I. Stat. 3.

The Statute De Defensione Juris, made 20 Edw. I. Stat. 3. and Anno

Dom. 1292.
Cotton' MS. Claudius, D. 2.

CUM quis per breve domini Regis petat tenementa versus tenentem per legem Anglie per feodum talliatum nomine dotis vel alio modo ad terminum vite vel annomm & petens tan- tum fuerit prosecutus quod tenementa sint quasi admittenda & sibi adjudicanda & super hoc vene- rit ante judicium redditum aliquis a latere dicens se habere feodum & jus in tenementis illis & Curie supplicaverit quod ex quo ante judicium venerit tenementum suum defensurus & paratus inde pe- tenti responsurus quod ad hoc admittatur racione cujusdam statuti domini Regis nunc inter cetera ul- tima statuta Westm' editi per quod statutum tam nullum jus habentes quam illi qui jus habuerunt multotiens in casu predicto falso si in deceptionem Curie supervenerunt & petierunt se admitti re- sponsuros ut per admissionem suam possent peten- tes de novo implacitare & sic petentes in Curia Regis in casu predicto sepius elongantur jure suo per maliciam supradictam de statuto predicto su- pervenientem quam ex justa causa aut rationabili prout coram Justic' multotiens contingit & inveni- tur propter quod dominus Rex ad malitiam pre- dictam in casu predicto destruendam, remedium volens apponere, in pleno parliamento suo, & de communi consilio suo, statuit & firmiter de cetero videlicet a die lune proxima post Purificationem beate Virginis anno regni fui vicesimo precepit ob- servari, quod cum aliquis a latere ante judicium in casu predicto supervenerit & petierit se admitti in- veniet suffcientem securitatem prout visum fuerit curie ad respondendum petenti de valore exituum tenementi sic admittendi a die quo recipitur respon- surus usque diem quo judicium finale fiet super pe- titione petentis & si ille petens demandam suam recuperet graviter amercietur si habeat unde & si non habeat committatur gaole ad voluntatem Re- gis Et si verificare poterit jus suum esse tale quale illud asseruit quando petiit ipsum admitti eat quie- tus, &c.