foresta seivetur salvis tamen juramento nostro jure corone nostre & racionibus nostris ac eciam aliorum que quidem per Venerabilem Patrem R. Archiepiscopum Cantuar' ex parte nostra & in nostra presencia tunc pronunciari fecimus et deinde apud Odimere in ipso passagio nostro in Flandr' eandem concessionem sub sigillo nostro observari precipiendo mandavimus & teneri per totum regnum nostrum in quolibet Comitatu. Et quia a tempore illo c'itra per artacionem & districionem guerrarum eramus occupati muitipliciter & distracti in diversis Patriis & longinqnis propter quod scire nequivimus statum regni nostri Nos diebus istis quatenus nobis vacat nostram continuantes primariam voluntatem habuimus deliberacionem super concessione nostra predicta et ad honorem Dei & sancte Matris ecclesie ac commodum tocius populi regni nostri Volumus quod predicta magna carta de libertatibus observetur in omnibus punctis suis et carta eciam de Foresta secundum subscriptos articulos qui sunt tales Inquisicio vel Visus, &c. [Prout in Cart, de Forest. c. 6. et deinde ad coram eo terminentur.] Quos autem Articulos supradictos firmiter & inviolabiliter observari Volumus & teneri volentes nichilominus quod perambulacio fiat Salvis semper juramento nostro jure Corone nostre & racionibus nostris atque calumpniis Ac omnium aliorum ita quod perambulacio ilia nobis reportetur antequam aliqua Execucio vel aliquid aliud inde fiat quam quidem perambulacionem Volumus quod fiat sicut predicitur adcicius quod fieri poterit post negocia que habemus expedienda cum nunciis qui de Romana Curia sunt venturi que vero ita sunt ardua quod non folum nos & regnum nostrum set totam Christianitatem contingunt & ad ea sanius pertractanda totum consilium nostrum habere plenarie indigemus Et post concessionem nostram factam sicut superius exprimitur de premissis diligenti Meditacione pensavimus quosdam juris Defectus multimoda gravamina & oppressiones que pluribus aliis modis prefato populo sunt illata temporibus retroactis & Volumus super illis que nobis occurebant adpresens ad alleviacionem & commoditatenr ejusdem populi pro legis certitudine stabilire & remedium apponere in hunc modum.
QUIA fines in Curia nostra levati finem litibus debent imponere & imponunt & ideo fines vocantur maxime cum post duellum & magnam assisam in luo casu ultimum locum & finalem teneant & perpetuum. Jamque per aliquod tempus preteritum tam tempore clare memorie domini Henrici regis patris nostri quam nostro partes eorundem finium & earum partium heredes contra leges & consuetudines regni antiquitus usitatas super hujusmodi finibus evacuandis & adnullandis admittebantur proponentes quod ante finem levaturn & tempore levationis ejusdem & postea petentes seu querentes aut eorum antecessores de tenementis in finibus contends aut de aliqua parte eorum semper fuerunt seisiti & sic fines hujusmodi rite levati per juratores patrie falso subornatos & malicioss procuratos multotiens evacuabantur & adnullabantur minus juste volentes super premissis remedium adhibere in parliamento nostro apud Westm' statuimus quod dicte exceptiones seu responsiones vel inquisitiones patrie super hujusmodi exceptionibus seu responsionibus nullo modo contra hujusmodi recognitiones & fines decetero admittantur. Et volumus quod statutum istud tam locum habeat ad fines prius levatos quam impos terum levandos. Et videant Justiciarii quod note & fines in Curia imposterum levandi publice & solempniter legantur & quod placita interim cessent omnino & hoc fiat per duos dies in septimana secundum discretionem Justiciar'.
ITEM ordinavimus de concilio nostro quod vice-comites decetero non onerentur de aliquibus exitibus levandis nec aliquos levent antequam exeant de scaccario per extractas Justic' ibidem liberandas & quod in extractis Justic' singula capita