Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/181

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A.D. 1299. Anno vicesimo septimo Edwardi I. Stat. i.
135
Ex Rot. in Turr Lond.

onerentur de exitibus suis forisfactis sicut & de amerciamentis. Et si forsitan aliquis vicecomes responderit de exitibus alicujus recognitors vel plegii seu manucaptoris per ipsum appositi & in Cur' nostra retornati qui ad solutionem eorumdem exituum seu amerciamentorum tempore returni non sufficiat idem vicecomes ad scaccarium nostrum inde oneretur & respondeat. Et caveant sibi vice- comites sub gravi forisfactura quod decetero fa- ciant singulis tallias de denariis quibuscumque per preceptum nostrum per ipsos vicecomites & subdi- tos suos receptis. Et quod non retornent alicubi nomina manucaptorum juratorum seu aliorum nisi ipsi manucaptores juratcres seu alii secundum te- norem brevium nostrorum vicecomitibus inde di- rectorum ad hoc legaliter manifeste premuniantur. Nee retornent aliqua nomina plegiorum liberorum hominum nisi ipsi manifeste pleg' fe concesserunt. Et super hoc statuimus quod quolibet anno semel per annum mittantur unus Baronum & unus cleri- cus de dicto Scaccario nostro per singulos com' Angl' ad imbreviandum nomina omnium qui anno illo debita per viridem ceram ab eis exacta solve- runt. Et iidetn Baro & clericus tallias illas vide- ant & imbrevient & audiant & terminent querelas super vicecomites & ballivos contra premissa veni- entes & graviter puniantur transgressores.

CAP. III.

QUIA vicecomites & alii temporibus retro- actis latrones notorios & manifestos & pro morte hominis & aliis feloniis captos & imprisona- tos & qui non sunt repleg' per plevinam dimiserunt contra formam statuti nostri de hiis qui sunt irre- plegiabiles & qui non nuper editi per quod ipsi malefactores irrepleg' sic replegiati ad eorum deli- berationem falso faciendam juratores patrie per se & amicos suos ante adventum Justic' itinerantium aut aliorum ad eorum deliberationem assignatorum procurant & subornant aliisque minantur per quod tarn propter metum vicecomitum & aliorum per talem plevinam illos dimittentium quam timorem eorundem latronum seu felonum sic liberatcrum coram Justic' ad gaolas deliberandas assignatis ho- micidia & latrocinia suffocantur & ipsa sic conce- lata penitus remanent impunita Nos pro utilitate regni nostri & pace nostra firmius observanda sta- tuimus & ordinavimus quod Justic' ad assisas capi- end' assignati in singulis com' ubi capiunt assisas prout ordinantur statim post assisas captas in eis- dem com' remaneant ambo si laicifuerint & si unus ipsorum fuerit clericus tunc associato illi Justic' qui laicus est uno de discretioribus militibus comi- tatus illius per breve nostrum deliberent gaolas in com' illis tam infra libertates quam extra de priso- nibus quibuscumque secundum formam delibera- tionis gaole com' illorum hactenus usitatam. Et iidem Justic' tunc inquirant qui vicecomites & alii prisones aliquos irreplegiabiles per plevinam dimiserunt vel in aliquo contra formam statuti predicti