Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/203

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1306.
Stat. 4. 157
Anno tricesimo quarto Edwardi I.

bus necnon et omnibus viginti libratas terre tenentibus in regno nostro sive de nobis teneant in capite sive de alio quocunque ad transfretandum nobiscum in Flandriam certo die vocatis rancorem et malam voiuntatem ergo nos habitam ac etiam transgressiones si quas nobis fecerint usque ad presentis carte confectionem.

CAP. VI.

The Curse of the Church shall be pronounced against the Breakers of this Charter.

ET ad majorem hujusmodi rei securitatem volumus et concedimus quod omnes Archiepiscopi et Episcopi in perpetuum habeant in suis Cathedralibus ecclesiis habita ante presentis carte lectione excommunicare et publice in singulis Parochialibus ecclesiis suarum diocesium excommunicatos denunciare bis in anno omnes illos qui contra tenorem presentis carte vim et effectum quoquo modo vel articulo scienter fecerint aut fieri procuraverint In cujus rei testimonium presenti carte sigillum nostrum est appensum una cum sigillis Archiepiscoporum Episcoporum, &c. qui sponte juraverunt quod tenorem presentis carte quantum in eis est in omnibus causis et singulis articulis servabunt et ad observationem fidele auxilium prestabunt, &c.


Ordinatio Forestæ, made Anno 34 Edw. I. Stat. 5. and Anno Dom. 1306[1].
Ex Rot. in Turr. Lond. m. 34.

REX omnibus ad quos &c. salutem. Dum imbecillitatis humane conspicimus imperfectum ac oneralonge lateque diffusa nostris humeris incumbentia attenta consideratione pensamus intus nimirum puncturis diversis torquemur diversorum cogitatuum fluctibus agitati & vexamur frequenter noctes ducendo insompnes quid agendum quid tenendum quidve exequenduni existat inter precordia hesitantes in eo tamen qui supra cuncta tenens in excelsis imperium qui dat esse rebus & dispenfat prout vult munera gratiarum cum sapientie sue magnitudinem humani non capiant intellects virtutes resumimus sperantes quod in serviciis suis perficiat actus nostros & sue bonitatis dementia nostram misericordiam videat & suppleat imperfectum ut ipsius fulti presidio per viam mandatorum Domini dirigamur. Profecto inter omnia solicitudini nostre & cure inherentia circa illud precipue nostra non intermissive versatur intentio ut subditis nostris regni nostri incolis quietis & tranquillitatis dulcedinem preparemus in quorum quiete quiescimus & in eorum tranquillitate non sine suavitatis odore in floribus pacis desiderate interius confoveamur. Sane ex fidelium nostrorum relatibus & oppressorum crebris clamoribus de quibus nimia mentis commotione turbamur didicimus quod per ministros forestarum nostrarum populus ejusdem regni miserabiliter opprimitur depauperatur & diversis afficitur injuriis undique molestatus. Nonnunquam etenim frunt accusatores de Foresta & indictationes vulgariter sic appellate non per legitimas inquisitiones proborum & legalium hominum patrie precedentes ut justitia requirit set ad dictum unius vel forsan duorum de forestariis aut ad dictum unius vel forsan duorum de viridariis qui ex odio aut alias maliciose ut ab aliquo pecuniam extorqueant quenquam accusant vel indictant & exinde sequuntur attachiamenta gravia & punitur innocens quem nulla omnino culpa seu delictum constringit. Opprimitur etiam populus pre multitudine forestariorum & aliorum ministrorum quos cum non habeant unde aliunde vivant per patriam foreste adjacentem vivere oportebit eosdem et quod est deterius pro jure officii sui vendicant ut sic vivant isti nichilominus pro suis victualibus quibus egent boscum sue custodie aut sub suis custodiis deputatum & feras in eisdem existentes vendendo donando & multipliciter minuendo ac minui permittendo susceffivis dierum processibus destrruunt & adnichilant ad nostrum & heredum nostrorum intolerabile detrimentum. Quid plura ? dampna & gravamina que circa hec proveniunt ut accepimus difficile foret per singula enarrare. Cupientes itaque oppressionibus & gravaminibus hujusmodi que absque gravi scandalo diutius sub diffimulatione preterire nequimus modis & viis omnibus quibus postumus obviare ac regni nostri incolarum paci & tranquillitati pervigili studio providere.


  1. This is taken from the Secunda pars veterum Statutorum by Mr. Pulton.