Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/204

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
158 Stat. 5.
A. D. 1306.
Anno tricesimo quarto Edwardi I.


CAP. I.

How Offences done in the Forest shall be presented.
Ex Rot. In Turr. Lond.

Volumus imprimis & ordinamus pro nobis & heredibus nostris quod de transgressionibus in forestis nostris de viridi & venatione decetero facien- dis forestarii infra quorum ballivas hujusmodi trangressiones fieri contigerit presentent easdem ad proxima swanimota coram forestariis viridariis regardatoribus agistatoribus & aliis earundem forestarum ministris et super presentationibus hujusmodi ibidem coram forestariis viridariis & omnibus aliis ministris supradictis per sacramentum tam militum quam aliorum proborum & legalium hominum de partibus vicinioribus ubi transgressiones sic presentate facte fuerint non suspectorum veritas plenius inquiratur & sic inquisita veritate presentationes ille per communem concordiam & assensum omnium ministrorum predictorum solempniter roborentur & sigillis suis sigillentur. Et si alio modo fiat indictamentum pro nullo penitus habeatur.

CAP. II.

An Officer dying, or being absent, another shall be put in his Place.


ET si aliquem predictorum foresftariorum regardatorum aut aliorum ministrorum forestarum ipsarum obire contingat seu per egrjtudinem vel, alio modo impediri quo minus intereste valeat hujusmodi swanimotis incontinenti Justiciarius foreste seu locum ejus tenens ponat alium loco suo ita videlicet quod indictamentum fiat per omnes in forma predicta quodque mjnistri qui ponendi sunt ponantur sicut hactenus fieri consuevit exceptis viridariis qui per electionem & per breve nostrum deputabuntur.

CAP. III.

No Forester shall be put in Assises or Juries.


ET volumus quod nullus ministrorum predictorum in assifis juratis seu inquisitionibus extra forestam capiendis decetero ponatur.

CAP. IV.

The Punishment of Officers surcharging the Forest.


ET si superoneratio forestariorum aut aliorum qui se gerunt ut ministros foreste inveniatur amoveantur hujusmodi superonerantes & imprisonen- tur secundum discretionem Justiciarii foreste vel ejus locum tenentis nee non & illi per quos positi fuerant ad voluntatem nostram fimiliter puniantur. Et ad quodlibet swanimotum inquiratur solempniter de superoneratione forestariorum & aliorum ministrorum foreste & de eorum oppressionibus populo nostro illatis & fiant inde emende & punitiones, prout superius est expressum.