Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/206

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
160 Stat. i.
A. D. 1307.
Anno tricesimo quinto Edwardi I.
Ex. Rot in Turr. Lond.



Statum De Apportis Religiosorum, made Anno 35 Edw. I. Stat, i. and Anno Dom. 1307[1].

CAP. I.

The Causes of Erection of Abbies. Imposicions set by Priors Aliens.
Ex Rot. in Turr. Lond. m. 33.

NUPER ad notitiam domini Regis ex gravi querela Magnatum Procerum & aliorum nobilium regni sui pervenit quod cum Monasteria Prioratus & domus religiose ad laudem & honorem Dei & ad exaltationem sancte ecclesie per Regem & progenitores suos & per dictos Magnates & nobiles & eorum antecessores fundata fuissent & terre & tenementa quamplurima essent data per ipsos dictis Monasteriis Prioratibus & domibus ac viris religiosis in eisdem Deo servientibus ut in hujusmodi Monasteriis & domibus religiosis tam clerici quam laici admitterentur secundum suarum sufficientiam facultatum & infirmi ac debiles suftentarentur hospitalitates elemosinarum largitiones & alia pietatis opera exercerentur & pro animabus predictorum fundatorum & heredum suorum fierent in eisdem Abbates Priores & Custodes earumdem domorum & quidam eorum superiores alienigene utpote Abbates & Priores Cluniaeen' Cistertien' & Premonstra' & Sanctorum Augustini & Benedicti ordinum & ceteri quamplures alterius religionis & ordinis noviter per singula Monasteria & domos eis subjecta in Angl' Hibern' Scotia & Wallia diversa tallagia census & impositiones insolitas graves & importabiles domino Rege Magnatibusque suis inconsultis fieri statuerunt & pro suo libito ordinarunt contra leges & consuetudines dicti regni ex quo fit utriumerus religiosorum & aliorum servitorum in hujusmodi domibus & locis religiosis per tallagia hujusmodi census & impositiones oppressis minuitur cultus divinus & alimonie pauperibus infirmis & debilibus subtrahantur & salutes vivorum & anime mortuorum miserabiliter defraudantur hospitalitates elemosinarum largitiones ac cetera cessant opera caritatis sicque quod olim in usus pios & ad divini cultus augmentum caritative fuerat erogatum jam in censum reprobum est conversum unde preter ea que premittuntur scandalum non modicum crescit in populo & dampna innumera in exheredationem predictorum fundatorum ac heredum suorum procul dubio provenisse noscuntur & adhuc verisimiliter presumitur provenire nisi tantis & tam gravibus detrimentis celeri & salubri remedio obvietur.


  1. This is taken from the Secunda pars veterum statutorum by Pulton.