Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/207

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A.D. 1307.
Stat. 1. 161
Anno tricesimo quinto Edwardi I.
Ex Rot. in Turr. Lond.

Considerans igitur prefatus dominus Rex sibi & populo suo valde fore dampnosum si tam grandes jacturas & insolentias sustineret diutius sub dissimilatione transire volensque idcirco Monasteria Prioratus & alias religiosorum domos & loca in regno & terris dominio suo subjectis constituta secundum voluntatem & pia vota fundatorum ipsorum manutenere & defendere & contra hujusmodi oppressiones de congruo remedio providere decetero ut tenetur de consilio Comitum Baronum Magnatum Procerum & aliorum nobilium & regni sui communitatis in parliamento suo apud Westm' die Dominica proxima post festum sancti Mathie apostoli anno regni sui tricesimo tertio habito ordinavit & statuit.

CAP. II.

Religious Persons shall send nothing to their Superiors beyond the Sea.

NEquis Abbas Prior Magidter Cudtos deu quivis alius religiodus cujudcumque conditionis seu status aut religionis existat sub potestate & ditione sua constitutus censum aliquem per superiores suos Abbates Priores Magisiros Custodes Religiosarum domorum vel locorum imposterum vel inter seipsos aliqualiter ordinatum extra regnum & dominium suum sub nomine redditus tallagii apporti seu impositionis cujuscumque vel alias nomine escambii venditionis mutui vel alterius contractus quocumque nomine censeatur per se vel per mercatores aut alios clam vel palam arte vel ingenio deferat vel transmittat seu deferri faciat quoquomodo nee etiam ad partes exteras se divertat causa visitationis aut alio colore quesito ut sic bona monasteriorum & domorum suarum extra regnum & dominium predictum adducat. Et si quis contra presens statutum venire presumpferit considerata qualitate delicti & regie prohibitionis pensato contemptu graviter puniatur.


CAP. III.

No Impositions shall be taxed by Priors Aliens.

Preterea inhibet prefatus dominus Rex omnibus singulis Abbatibus Prioribus Magistris Custodibus religiosarum domorum & locorum alienigenis quorum potestati subjectioni & obedientie domus eorundem ordinum in regno & dominio suo existentes subduntur ne decetero tallagia census impositiones apporta seu alia quecumque onera aliquibus monasteriis prioratibus seu aliis domibus religiosis eis ut predicitur sic subjectis imponant vel faciant aliqualiter assidere & hoc sub forisfactura omnium que in potestate sua optinent & forisfacere poterunt in futurum.

CAP. IV.

By whom the common Seal of an Abbey shall be kept, and how used.

ET insuper ordinavit dominus Rex & statuit quod Abbates Cistercien' & Premonstraten' ordinum & aliorum religiosorum quorum sigillum in custodia Abbatis & non Conventus prius