Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/208

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
162 Stat. 1.
A. D. 1307.
Anno tricesimo quinto Edwardi I.
Ex Rot. in Turr. Lond.

residere tantummodo consuevit decetero habeant sigillum commune & illud in custodia Prioris monasterii sive domus & quatuor de dignioribus & discretioribus ejusdem loci Conventus sub privato sigillo Abbatis ipsius loci custodiend' deponant. Ita quod Abbas seu Superior domus cui prest per se contractum aliquem seu obligationem nullatenus possit firmare sicut hactenus facere consuevit. Et si forsan aliqua scripta obligatoria donationum emptionum venditionum alienationum seu aliorum contractum quorumcumque alio sigillo quam tali sigillo communi sicut premittitur custodito inveniantur amodo sigillata pro nullis penitus habeantur omnique careant firmitate. Ceterum intentionis domini Regis non existit Abbates Priores & alios religiosos alienigenas per ordinationes & statuta expressa superius ab officio visitationis in regno & dominio suis exercendo excludere quin per se ipsos vel alios monasteria & alia loca eis in regno & dominio suis predictis subjecta juxta officii sui debitum in hiis dumtaxat que ad observantiam' regularem & ordinis sui disciplinam pertinent libere valeant visitare.

Proviso quod illi qui officium hujusmodi visitationis exercuerint nichil de bonis aut rebus hujusmodi monasteriorum prioratum & domorum extra preaatum regnum & dominium preter rationabiles & moderatas eorum expenfas deferant vel deferri procurent.

Et licet ordinationum & statutorum prescriptorum pronunciatio & publicatio a parliamento proximo preterito usque ad presens parliamentum apud Karliolum in octabis Sancti Hillarii anno regni ejusdem domini Regis Edwardi tricesimo quinto certis ex causis & ut cum majori deliberatione & maturitate procederent remanferint in suspenso dominus Rex post deliberationem plenariam & tractatum cum Comitibus Baronibus Proceribus & aliis nobilibus ac communitatibus regni sui habitum in premissis de consensu eorum unanimi & concordi ordinavit & statuit ut ordinationes & statuta predicta sub forma modis & conditionibus supra contends a primo die Mali proximo futuro in antea inviolabiliter observentur perpetuis temporibus valitura quodque transgressores ipsorum penis extunc subjaceant annotatis.

Consimila Statutum de verba adverbum mitittur in singulis comitatibus per Angliam.

REX vic Salop' salutem. Quia ad communem populi regni nostri utilitatem & totius dominii nostri status meliorationem in instanti parliamento nostro apud Karliolum de consilio magnatum & procerum nostrorum quedam edidimus statuta que tibi signata mittimus observanda tibi precipimus firmiter injungentes quod ea in duobus comitatibus tuis publice legere & recitare facias & ea in singulis suis articulis inviolabiliter observari & hoc nullatenus omittas. T. R. apud Karliolum xx die Martii.

Consimilia brevia mittuntur singulis vicecomitibus per Angliam.

REX dilecto sibi in Christo abbatide Waverle salutem. Quia ad communem populi regni nostri utilitatem &c. (ut fupra) vobis mandamus firmiter injungentes quod ea quolibet anno bis in pleno capitulo domus vestre publice legere & recitare faciatis & in singulis suis articulis sub pena in predictis statutis contenta. inviolabiliter observari. Teste ut fupra.

Supradictum statutum missum suit cum litieris regis patentibus in forma predicla abbatibus locorum subscriptorum.

De Egliston

De Jerovall

De Fontibus

De Wellebek

De Gerivedon

De Sancta Agatka

De Bella Landa

De Rupe

De Rughford

Priori de Spahlyng.

Qatuor paria litter arum ad instantiam principis dirigenda quibusdam abbatius in Wallia.