Item nullus ratione terre sue quam tenet in maneriis que nunc sunt in antiquo dominico corone tanquam
sokemannus & que terra dabit tallagium quando dominica Regis talliantur distringatur ad arma militaria suscipienda Item de il lis qui terras suas tenent in socagio de aliis maneris corone nullum facientibus servitium
forinsecumsfcrutentur rotuli de Cancellaria de tempore predecessorum domini Regis & fiat secundum quod
fieri consuevit.
Eodem modo fiat de clericis infra sacros existentibus laicum feodum tenentibus qui Milites esse deberent si laici fuissent Item nullus distringatur pro Burgagiis suis licet valorem quadraginta librarum attingant.
Item qui Milites esse debent & non sunt qui per modicum tempus terras tenuerunt. Et similiter qui nimiam senectutem vel defectum membrorum vel morbum incurabilem vel onus liberorum placitorum vel plurium allegant vel certas causas votivas pretendunt adeant ad Robertum de Tiptot & Antonium de Beke & coram eis finem faciant quibus est injunctum quod secundum discretionem eorum rationabiles fines admittant.
Statute De frangentibus Prisonam, made Anno 1 Edw. II. Stat. 2. and Anno Dom. 1307.
In what Case it is Felony to break Prison, in what not.{{center|Cotton MS. Claudius, D. 2.
DE prisonibus prisonam frangentibus dominus Rex vult & precepit quod nullus de cetero qui prisonam fregerit subeat judicium vite & membrorum pro fractione prisone tantum nisi causa pro qua captus & imprisonatus fuerit tale judicium requireret si de ilia juxta legem & consuetudinem terre fuisset convictus licet temporibus preteritis aliter fieri consuevit.