Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/211

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A.D. 1309
165
Anno tertio Edwardi II.


Litere patentes super prisis bonorum Cleri de Statuto pro Clero inviolabiliter observando. Fact. Anno tertio Edw. II<ref>This is taken from the Veterum Statutorum Secunda pars, and inserted in Mr. Serjeant Hawkins's Edition.<ref>.
Ex Rot. in Turr. Lond. m. 33. D.

REX omnibus ad quos &c. salutem. Sciatis quod cum Celebris memorie dominus Edwardus quondam Rex Anglie Pater noster in primo parliamento suo apud Westm' anno regni sui tertio inter cetera que ibidem pro emendatione status populi regni sui & pro tranquillitate & quiete prelatorum & cleri dicti regni ordinavit statuisset quod nullus blada aliqua triturare & ea vel victualia aut aliqua alia bona prelatorum religiosorum rectorum ecclesiarum aut aliorum de clero sub colore emptionis vel alio modo quocumque infra villam mercatoriam vel extra nec etiam equos boves plaustra carectas naves aut batellos suos ad cariagia aliqua inde facienda capere asportare vel abducere presumeret contra voluntatem illorum quorum forent vel custodum eorundem et quod si quis de voluntate illorum aliquod hujusmodi faceret statim inde satisfaceret illis secundum quod conveniri contingeret inter eos et similiter quod omnes qui contra premissa vel aliquod illorum venirent & inde convicti suissent prisone regie adjudicarentur & exinde secundum qualitatem & modum delicti & prout curie regie expediens visum fuisset redimerentur et quod si illi quibus in aliquo premissorum transgressum foret versus transgressores hujusmodi sequi vellent dampna que eos sustinere contingeret eis in duplum adjudicarentur & restituerentur et transgressores in forma predicta nichilominus punirentur quodque & forsitan aliquis cui contra formam statuti predicti transgredi contingeret contra transgressores hujusmodi sequi nollet nichilominus dictus pater noster contra transgressores predictos sectam suam tanquam de re contra prohibitionem & pacem suam facta haberet et quod idem pater noster de anno in annum inquiri faceret prout expedire videret qui aliquam transgressionem hujusmodi commisissent et insuper quod omnes illi qui per tales inquisitiones indictati essent attachiarentur & postmodum ad veniendum in curia dicti patris nostri ad certum diem unius mensis spatium continentem per magnam districtionem distringerentur et quod si tunc non venirent iterato distringerentur per consimilem districtonem ad veniendum in curia regia ad terminum sex septimanarum spatium continentem et quod si tunc non venirent tanquam convicti judicarentur & dampna in duplum illis qui dampna ilia receperant ad fectam dicti patris nostri reddere tenerentur & quod nichilominus secundum modum et quantitatem transgressionis ipsorum ad voluntatem regiam graviter redimerentur prout in dtatuto predicto plenius continetur ac subsequenter tempore divti genitoris nostri et similiter tempore nostro postquam suscepimus regimen regni nostri in diversis parliamentis ipsius patris nostri et nostris ex parte prelatorum et cleri regni predicti graves proposite suissent querimonie continentes quod vicecomites et alii ministri dicti patris nostri dum vixit nee non ministri tempore nostro statutum predictum nullatenus observarunt et quod ipsi penas predictas in dicto statuto ut premittitur expressas non ponderantes in aliquo seu timentes blada victualia et alia bonaet similiter equos boves plaustra carectas naves et batellos prelatorum et aliorum de clero tam infra sanctuarium quam extra sub colore officiorum suorum et alias pro eorum libito voluntatis contra dictorum prelatorum et cleri ac custodum rerum et bonorum hujusmodi voluntatem ceperunt et abduxerunt super quibus dicti prelati et clerus remedium sibi fieri sepius cum instantia supplicarunt. Nos ad honorem Dei et pro pace et tranquillitate ecclesie Anglicane futuris temporibus observand' volentes quod statutum predictum quod per dictum patrem nostrum et totum commune consilium regni sui editum extitit ut est dictum quamvis in aliquibus vel aliquo articulorum in ipso contentorum hactenus minus plene fuerit observatum nichilominus imposterum perpetuis temporibus inviolabiliter in omnibus observetur concedimus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus nostris quod nulli vicecomites aut alii ministri nostri vel heredum nostrorum seu alius quicumque blada aliqua triturare et ea vel aliqua alia victualia vel bona aut etiam equos boves plaustra carectas naves seu batellos prelatorum religiosorum rectorum ecclesiarum vel aliorum de clero sub colore emptionis vel alio modo in villis mercatoriis aut alibi contra voluntatem illorum quorum fuerint vel custodum eorundem capere asportare vel abducere aut etiam occasione ilia extorsionem aliquam ab aliquo facere presumant sub omnibus et singulis penis supradictis et quod omnes et singuli contra premissa venientes absque excusatione quacumque penis subjaceant antedictis quodque omnes et singuli ministri nostri et heredum nostrorum quilibet videlicet ipsorum quatenus ad ipsum ratione officii sui poterit pertinere in hujusmodi contravenientes penas exerceant antedictas et quod illi quibus prisone ea occasione committi contigerit ab eadem non deliberentur sine nostro et heredum nostrorum mandato speciali. In cujus &c. T. R. ut supra.

Per ipsum Regemet consilium.


<!7Edw1 - Statutum ne quis occasionetur pro reditu Petri de Gaveston. French text -->