CAP. IX.
Distresses shall not be taken in the Highways, nor in the ancient Fees of the Church.ITEM ministri domini Regis ut vicecomites & alii ingrediuntur feodum ecclesie ad districtiones faciend' & aliquando capiunt animalia Rectorum in via regia quando non habent nisi terram pertinentem ad ecclesiam. Responsio. Placet domino regi ne decetero districtiones fiant hujusmodi nec in via regia nee in feodis quibus olim ecclesie sunt dotate vult tamen districtiones fieri in possessionibus de novo a personis ecclesiasticis adquisitis.
CAP. X.
They that abjure the Realm shall be in Peace, so long as they be in the Church or Highway.ITEM quandoqtle aliqui corifugientes ad ecclesiam abjurant terram secundum regni consuetudinem & prosequuntur laici eos vel inimici eorum & a publica strata abstrahuntur & suspenduntur vel statim decapitantur & dum sunt in ecclesia custodiuntur per armatos infra cimiterium & quandoque infra ecclesiam ita arcte quod non possnt exire locum sacrum causa superflui ponderis deponendi nec permittitur eis necessaria victui ministrari. Responsio. Qui terram abjurarunt dum sunt in strata publica sunt in pace regis nec decent ab aliquo molestari et dum sunt in ecclesia custodes eorum non debent morari infra cimiterium nisi necessitas vel evasionis periculum hoc requirat. Nec arcentur consugi dum sunt in eeclesia quin possint habere vite necessaria & exire libere pro obsceno pondere deponendo. Placet etiam domino Regi ut latrones appellators quandocumque voluerint possint saqerdotibus sua facinora confiteri set caveant confessores ne erronee hujusmodi appellatores informent.
CAP. XI.
Religious Houses shall not be charged by Compulsion with Corodies, Pensions, Resort, or taking of their Horses or Carts.ITEM petitur quod dominus Rex & regni Magnates non onerent domos religiosas vel ecclesiasticas personas pro corrodiis pensionibus vel prehendinationibus faciendis in domibus religiosis & aliis locis ecclesiasticis carectis & equis sibi mittendis cum per hoc predicte domus depauperentur cultusque divinus in hac parte diminuatur et propter hujusmodi onera compelluntur sepissime presbyteri & alii ministri ecclesiastici divinis officiis deputati a locis recedere supradictis. Responsio. Placet domino Regi quod super contends in petitione decetero indebite non onerentur. Et si per magnates aut alios contra fiat habeantinde remedium juxta formam statutorum tempore domini E. Regis patris