Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/214

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
168 Stat. 1.
Anno nono Edwardi II. A D. 1315.
Ex Rot. in Turr. Lond.

excommunicationis si quam hac occasione promulgaveritis revocetis omnino. Responsio. In tali casu nunquam exivit prohibitio de principis voluntate qui & decernit talem perpetuo non exire.

CAP. VI.

Where a Suit for one Offence may be prosecuted both in Court Spiritual and Temporal

ITEM si aliqua causa vel negotium cujus cognitio fpectat ad forum ecclesiasticum & coram ecclesiaftico Judice fuerit sententialiter terminata & transierit in rem judicatam nec per appellationem fuerit suspensa et postmodum coram judice seculari super eadem re inter easdem personas questio moveatur & probetur per testes vel instrumenta talis exceptio in foro seculari non admittetur. Responso. Quando eadem causa diversis rationibus coram Judicibus ecclesiasticis & secularibus ventilatur ut supra patet de injectione violenta manuum in clericum dicunt quod non obstante ecclesiastico judicio Cur' Regis ipsum tractat negotium ut sibi expedire videtur ecclesiastico judicio non obstante.

CAP. VII.

In what only Case the King's Letters shall be sent to discharge an Excommunicate.

ITEM littera regia ordinariis dirigitur qui aliquos suos subditos excommunicationis vinculo innodarunt quod eos absolvant infra certum diem alioquin quod compareant responsuri quare eos excommunicaverunt. Responso. Rex decernit quod talis littera nunquam exire imposterum permittatur nisi in casu quo posset inveniri ledi per excommunicationem regiam libertatem.

CAP. VIII.

Clerks in the King's Service shall be discharged of their Residence, but shall be corrected by the Ordinary.

TEM Barones de Scaccario domini Regis vendicantes sibi ex privilegio quod non debent ex- tra ilium locum conquerenti cuiquam respondere extendunt illud privilegium ad clericos commorantes ibidem vocatos ad ordines feu ad refidentiam et diocefanis inhibent ne aliquo modo aliquave ex caufa dum funt in Scaccario & in fervitio domini Regis trahant ad judicium quovis modo. Responso. Placet domino Regi ut clerici suis obsequiis intendentes si delinquant per ordinarios ut ceteri corrigantur set tempore quo occupantur circa Scaccarium ad residentiam in suis faciend' ecclefiis non tenentur. Hic additur sic di[Text non potest determinari.] novo per consilium domini Regis. Rex et antecessores sui a tempore cujus contrarii memoria non existit usi sunt quod clerici suis immorantes obsequiis dum obsequiis illis intendunt ad residentiam in suis benefices faciend' minime compellantur nec debet dici tendere in prejudicium ecclesiaftice libertatis quod pro Rege & republica necessarium invenitur.