Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/234

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
188 Temporibus Henrici III. Edwardique I. & II. C. 10.
E perantiquo MS.
CAP. X.

PRecipue ex parte Domini Regis prectpiatur quod nullus forestallarius patiatur in villa commorari qui pauperum est depressor manifeste et totius communitatis et patrie publicus inimicus qui bladum pisces allec vel res quascunque venales per terram vel per aquam venientes obviando pre ceteris festinant lucrum sitientes vitiosum pauperes opprimentes et divitiores decipintes qui sic minus juste illo qui eas portaverat multo carius vendere machinant qui mercatores extraneos cum rebus venalibus venientes circumeunt offerentes se venditioni rerum suarum et suggerentes eis quod bona sua carius vendere poterunt quam vendere proponebant et sic arte vel ingenio villam seducunt et patriam Unde primo convictus graviter amercietur Secundo convictus patiatur judicium pillorie Tertio incarceretur et redimatur Quarto abjuret villam Et hoc idem fiat de forstallariis universis et similiter de hiis qui consilium auxilium vel favorem prestaverint.

Si quis autem presumat vendere farinam [1] ante sophisticatam vel aliquo alio modo fallacem primo graviter puniatur Secundo convictus amittat totam farinam Tertio subeat judicium pillorie Quarto abjuret villam.

Omnia predicta statuta firmiter ex parte Regis observentur ita quod si aliquis major vel minor contra predicta statuta verbo consilio auxilio vel favore in aliquo venire presumpserit tanquam mandatorum Domini Regis contemptor capiatur et imprisonetur nec a prisona deliberetur donec per mandatum Domini Regis et ejus breve expressum deliberetur Et istud statutum tradatur majori et ballivis et sex legalibus de villa juratis unacum standardis bussellis ulnis et petris Et cum necesse fuerit per illud possint certiorari.

Statutum quod vocatur de Ragman de Justitiariis assignatis. See Appendix.
Confuetudines et Assisa de Foresta sive Articuli de Attachiamentis Foreste. See Appendix.
Statutum Armorum ad Tomiamenta. See Appendix.
Statutum de visu terre, et essonio deservitio Domini Regis. See Appendix.
Statutum de Justiciariis Assignatis. See Appendix.
Compositio
  1. Forte Avene