Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/297

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1349. Anno vicesimo tertio Edwardi III. C. 8. 251
Reg. MS.

ligeretur ad opus Regis, in alleviatione singularum Villarum unde dicti artifices Servitores & operarii fuerint et in auxilium solutionis summarum ad quas eedem Ville seu homines earum ad decimam & quintodeci- mam tunc adhuc currentes fuerint assessi. Ita semper quod finitis decima & quintodecima tota ilia pecunia pretia & liherationes sive valores liberationum earundem que ultra ut premittitur ex tunc perciperent & reci- perent ab eis et eorum singulis ad opus Regis, in subventionem & subportationem omnis Regni Anglie, per illos quos ad hoc duceret Rex assignandos levarentur & colligerentur: et illi qui forsan propter hoc renuerint deservire, vel summas per eos sic ultra receptas & super eos assessas solvere & artificia sua & opera sua exercere, statim per taxatores & collecftores decime & quintodecime predictarum, vel eorum aliquom, seu alios per illos vel eorum aliquem in singulis Villis ad premissa exequenda deputandos, vel per Ballivos locorum seu Constabularios Villarum, cum de hoc conftare contigerit, arestati carceri committentur, in eo- dem detinendi, quousque ad serviendum securitatem prestiterint, & solverint hoc quod sic ultra reciperint juxta easdem ordinationes, vel donec Rex aliud inde duxerit demandandum.

Et semper intentionis extitit Regis & consilii sui, quod secundum dictam primam ordinationem liceret & liceat cuilibet contra excedentes eandem vel ei non parentes prosequi, et applicare suo usui quod per ipsam conceditur prosequenti. Et ideo mandat Dominus Rex Archiepiscopis et Episcopis, quod premissa in singulis locis diocesuim suarum quibuscunque faciant publicari: mandantes rectoribus et allis subdiocesanis, quod praochianos suos ad laborandum juxta temporis neceffitatem solerter injugant; acetaim cappellanos stipendarios dicte sue diocesis qui jam diu excessive capiuni, et nolunt ut dicitur pro salario competenti compescantur, ad serviendum pro consueto salario prout expedit sub pena suspensionis et interdicli compellentes. Et hoc, sicut Nos et ocomunem utilitatem Regni nostri diligitis, nullatenus omittatis, T. &c. die et anno supradictis.