Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/296

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
250 C. 6–8. Anno vicesimo tertio Edwardi III. A. D. 1349.  
MS. Reg.

Anno Vicesimo & aliis Annis communibus precedentibus ut premittitur, in locis quibus eos operari conti- gerit, talibus solvi consuevit. Et si quis plus receperit gaole proxime modo quo premittitur committatur.

CAP. VI.

ITEM Carnifices Piscenarii Hostellarii Brasiato- res Pistores Pulletarii et omnes alii Venditores Victualium quorumcunque teneantur hujusmodi Victualia vendere pro pretio rationabili, habita consideratione ad pretium quo hujusmodi Victualia in locis propinquis venduntur, ita quod habeant hujusmodi Venditores Moderatum lucrum et non excessivum, prout distantia locorum a quibus Vic- tualia hujusmodi carriantur duxerint rationabiliter requirendum. Et si quis hujusmodi Victualia alio modo vendiderit, et inde in forma predicta convic- tus fuerit, solvat Duplum illius quod sic recepit dampnificato, et in delectu illius alteri qui prose- qui voluerit in hac parte; et habeant potestat m Majores et Ballivi Civitatum et Burgorum Villa- rum Mercatoriarum et aliarum ac portuum et loco- rum maritimorum, ad inquirendum de omnibus et singulis qui contra hoc in aliquo deliquerint, et ad penam predictam ad opus illorum ad quorum sectam hujusmodi Delinquentes convicti fuerint levandam. Et in casu quo iidem Major et Bal- livi executionem premissorum facere neglexe- rint, et de hoc coram Justitiariis per ipsum Re- gem assignatis convicti fuerint, tunc iidem Major et Ballivi ad triplum rei sic vendite hujusmodi dampnificato, vel alteri in defectu illius prose- quenti, solvendum, per eosdem Justitiarios com- pellantur, et nichilominus quod versus ipsum Re- gem punjantur.

CAP. VII.

ET quia multi validi mendicantes, qui diu possint ex mendicatis elemosinis vivere, laborare renuunt, va- cando otiis & peccatis, quandoquc latrociniis & aliis flagitiis; nullus sub pena imprisonamenti pre- dicta talibus qui commode laborare poterunt sub colore pietatis vel elemosine quicquam dare seu eos in desidia sua consovere presumat, ut sic compellantur pro vite necessariis laborare. Per quod idem Rex xviii die Julii Armo Regni sui vicesimo lertio singulis Vicecomitibus Anglie per brevia sua precepit, quod premissa omnia & singula in Civitatibus Burgis & Villis mercatoriis Portubus maris & aliis locis in ballivis suis Ubi expediri viderint publice proclamari & teneri, & executionem inde debitam fieri facerent, sicut predictum est.

CAP. VIII.

SUbsequentia idem Dominus Rex ex populari conquestione accipiens ipfum populum propter hujusmodi excessiva stipendia liberationes & pretia, que Servitoribus operariis & artificibus coacte solvebantur, taliter deprimi quod decima & quintadecima ipsum populum contingentes solvi non poterant, nisi aliud re- unedium providerettir advertensque coactiones hujusmodi et extortiones fore manifestas, & quod non suit aliquis qui contra tales delinquentes prosequebatur; ad dictum commodum sic ordinatum obtinendum, per quod equaliter confonebat, ut quod usibus singularibus sic ordinatum fuerit applicandum, ipsis non prose- quentibus nee prosequi volentibus, in publicum commodum verteretur, ex deliberatione consilii sui adjicien- dum duxit ordinando, quod omnes & singuli opcrarii servitores et artifices tam viri quam femine, cujuscunque videlicet status aut conditionis fuerint, plus pro laboribus servitiis & artificiis suis quam Anno xx & aliis Annis supradictis solebant percipere capientes, ad totam illam summam quam ultra receperint cum aliis summis, tam pro tempore tunc preterito quo stipendia liberationes Salaria Si pretia augmentata fuerint quam pro tempore futuro assiderentur, que tota ipsa summa ultra sic recepta a singulis eorundem levaretur et col-

ligeretur