Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/408

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
362 Stat. 1. Anno sexto Richardi II A. D. 1382.
Ex Rot. in Turr. Lond.
CAP. XI.

ITEM ordinatum est quod quicunque Major London pro tempore existens specialiter inter cetera decetero oneretur in sacramento suo ad scaccarium Regis prestando quod ipse ordinationem de pinonariis et vitalla- riis ut predictum est factam infra ballivam suam tenebit ac teneri et custodiri faciet executionique debite omni favore postposito de tempore in tempus debite demandabit. Et modo confimili onerentur decetero in speciali majoies ballivi et omnes alii gubernaculum civitatum burgorum et villarum ac hujusmodi vitallariorum op- tinentes ubique per totum regnum predictum infra libertates et extra in singulis sacramentis suis super nova, creatione sua in officiis cuis preftandis videlicet quod hujucmodi ordinationem de vitallariis quantum ad eos et. eorum quemlibet attinet in ballivis suis teneri facient et firmiter custodiri.

CAP. XIII.

ITEM ad instantem supplicationem communitatis regni predicti idem dominus noster Rex de gratia sua speciali et de assensu predicto et ut eadem communitas decetero in fide dilectione et obedientia ipsius do- mini Regis et heredum suorum serventius permaneat ac pacifice ubique in regno predicto se gerat pardonavit et remisit omnibus et singulis ligeis et regnicolis suis cujuscunque status gradus seu condition is fuerint ex- ceptis illis omnibus quorum nomina alias in parliamentis ipsius domini Regis annis regni ejusdem Regis quinto et sexto ab omni gratia per ipsum regem tunc facta excipienda liberata fuerunt tanquam videlicet prin- cipalium inceptorum abettatorum et procuratorum insurrectionis nuper infra regnum predictum proditorie suborte unde restati sunt nee non tribus aliis personis civibus London qui jam in parliamento de eo videlicet quod unus eorundem civium Willielmum de Wallworth nuper Majorem London ac quosdam alios fideles ipsius regis quo minus ipsi portas dicte Civitatis contra communitates Kancie et Essexie in dicta insurrectione proditorie tunc congregatas ut in eandem Civitatem ingressum non habuissent claudere et ab eisdem prodito- ribus defendere potuerunt primo et principaliter impedivisse debuit ceteri vero duo eorundem trium civium de eo quod ipsi primi et principales consiliarii eorundem proditorum ut ad dictam Civitatem accederent et earn ingrederentur ac ductores eorundem proditorum infra Civitatem illam extitisse debuerunt in speciali eiiam rectati sunt ac omnibus aliis in eodem casu dictorum trium civium vel alicujus eorundem plene existentibus Ac etiam omnibus et singulis personis ville de Bury Sanci Edmundi similiter exceptis sectam pucis sue et quicquid ad ipsum pertinet vel pertinere poterit pro omnimodis proditionibus et feloniis in dicta insurrectione inter videlicet primum diem Maii anno regni domini Regis quarto et festum Nativitatis sancti Johannis Baptiste extunc prox' fequens qualitercunque factis sive perpetratis unde indictati rectati vel appel- lati fuerint Ac etiam utlagar' si que in ipsos seu eorum aliquem hiis occasionibus fuerint promulgate et firmam pacent suam tenore presentium tis et eorum cuilibet inde concessit et concedit per presentes Ita tamen quod stent recto in Curia Regis si quis vel qui inde verius eos seu eorum aliquem Ioqui voluerint vel voluerit de premissis seu aliquo premissorum. Pardonavit insuper et remisit idem Dominus Rex Communitati regni sui

predicti et cuilibet singulari persone ejusdem regni exceptis preexceptis quicquid ad cum pertinet vel pertinere

poterit