Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/409

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1382.
Anno sexto Richardi II.
Ex Rot. in Turr. Lond.

poterit pro omnibus transgressionibus in eodem regno ante vicesimum quartum diem Octobr' anno presenti oualitercunque facias sive perpetratis transgressionibus tamen omnibus per quoscunque officianos domini Regis et aliorum dominorum et Magnatum regni necnon per manutentores querelarum et juratores omnes ac etiam transgressionibus terras et tenementa qualitercunque concernentibus ante dictum vicesimum quartum diem factis specialiter exceptis. Et ulteris ordinatum est per dominum Regem predictum et grtiose con- cessum quod gratia remissiones et pardonationes predicte valeant cujunque ligeo Regis predicti exceptis pre- exceptis ac si inde cartam ipsius Regis in speciali quisquis qorum super hoc penes se haberet vel etiam obti- neret. Et ideo tibi precipimus quo statuta ordinationes gratiam paradonationes et remissiones predicta in locis infra ballivam tuam ubi melius expedire videris infra libertates et extra publice ex parte nostra procla- mari dictaque statuta et ordinationes in omnibus firmiter teneri facias juxta tenorem et effectum eorundem.

T. R. apud Westm' xxiiii. die Octobr anno vicesimo.
Consimilia mandata diriguntur singulis vicecomitibus per Angliam sub eadem data.

Other Statutes made at Westminfter, Anno 6 Rich. II, Stat. 2. and Anno Dom. 1383.
Ex Rot. in Turr. Lond. m. 19.

REX vicecomitibus London et Middlesexie salutem. Sciatis quod in parliamento nostro apud Westm' ultimo tento quedam statuta pardonationes et ordinationes fieri fecimus in hec verba "In parliamento tento apud Westm' die lune in tertia septimana Quadragesime anno regni Regis Ricardi secundi post conquestum sexto Dominus nofter Rex de assensu Prelatorum Procerum et Magnatum sibi in eodem parliamento assistentium statuta quedam remissiones et ordinationes fieri fecit ad laudem et honorem omnipotentis Dei et pro quiete populi sui in forma subsequenti."

CAP. I.

IN primis ordinatum est et concessum quod ecclesia Anglicana omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis plene gaudeat et utatur et quod Magna Carta et Carta de Foresta in omnibus suis articulis firmiter teneantur et executioni debite juxta effectum earundem demandentur.

CAP. II.

ITEM ordinatum est et concessum quod statuta de Provisoribus victualium et cariagii pro hospitio domini Regis in omnibus suis articulis similiter custodiantur et executioni debite demandentur.

CAP. III.

ITEM cum nuper dictus dominus noster Rex in parliamento suo apud Westm' in octabis sancti Michaelis anno regni sui Anglie sexto convocato de gratia sua speciali pardonaverit & remiserit omnibus & singulis ligeis & regnicolis suis cujuscunque status gradus forent seu conditionis quibusdam civibus London & aliis un- de in dicta pardonatione plenius fit mentio specialiter exceptis sectam pads sue & quicquid ad ipsum dominum. Regem pertinuit vel pertinere posset pro omnimodis proditionibus & feloniis tempore insurrectionis tunc no- viter infra regnum nostrum Anglie proditorie suborte qualitercunque factis fsve perpetratis unde indictati recati vel appellati fuerunt prout in eodem parliamento plenius continetur prefatus dominus noster Rex ad instantem supplicationem Communitatis ejusdem regni in presenti parliamento suo sibi factam tanquam pius dominus subditorum fuorum miseratus advertens clare eo majorem tranquillitatem ubique inter subditos suos posse accrescere quanto ipse gratiosius ageret cum eisdem de assensu predicto vult et concedit quod gratia par- donatio et remissio in parliamento predicto videlicet de proditionibus et feloniis in dicta insurrectione perpe- tratis ut predictum est facte ad universos et singulos ligeos et regnicolas suos tam videlicet Londinenses quam alios quoscunque prius de eadem gratia exceptos preterquam ad illos in speciali quorum nomina in parlia- mento ipsius Regis apud Westm' in crastino animarum anno regni ipsius Regis quinto tento ab omni gratia per ipsum Regem tunc excipiend' liberata fuerunt exnunc in omnibus se extendant sic quod omnes et singuli persone ejusdem regni cujuscunque gradus fuerint vel conditionis nullo eorundem excepto preter personas

quorum nomina in dicto parliamento anno quinto ut predictum est liberata fuerunt plenum beneficium gratie

pardonationis