370 | C. 17. | Anno septimo Richardi II. | A.D. 1383 |
AD honorem Dei & requisitionem communita- tis regni Anglie factam domino Regi in par- liamento suo tento apud Westm' in crastino Sancti Martini anno Regni sui octavo idem domi- nus Rex de assensu Prelatorum Magnatum & com- munitatis predicte quoddam statutum in eodem par- liamento pro communi utilitate dicti regni & pre- sertim pro bona & justa gubernatione ac debita exe- cutione communis legis fieri fecit in forma subse- quenti.
IN primis concordatum est & statutum quod sanc- ta ecclesia habeat omnes libertates fuas & quod Magna Carta & Carta de Foresta statuta de provi- soribus & laboratoribus & omnia alia statuta & or- dinationes ante hec tempora edita & minime revo- cata teneantur observentur & executioni debite de- mandentur juxta formam & effectum eorundem.