Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/417

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1384. Anno octavo Richardi II. C. 3–5. 371
Ex Rot. in Turr. Lond.
CAP. III.

ITEM cum nuper in tempore incliti Regis Edwardi Avi domini Regis nunc ordinatum suisset quod Ju- stitiarii quamdiu in officio Justic' forent non caperent feodum neque robam de aliquo preterquam de Rege et quod non caperent donum sive rewardum per ipsos vel per alios clam vel palam de aliquo qui coram eis haberet aliquid faciendum quacumque via exceptis cibo et potu modici valoris et quod non darent consilium alicui magno vel parvo in rebus vel negotiis ubi rex est pars vel que regem tangunt quoquo modo sub certa pena in ordinatione predicta contenta. Et eodem modo ordinatum fuisset de Baronibus de Scaccario prout in ordinatione predicla plenius continetur et dicta ordinatione in parliamento recitata concordatum est et statutum quod nullus Justitiarius de Banco Regis vel de communi Banco nee aliquis Baronum de Scac- cario quamdiu in officio Justitiarii vel Baronis fuerit capiat decetero per ipsum vel per alium clam vel pa- lam robam feodum pensionem donum vel rewardum de aliquo preterquam de Rege nec exennium de aliquo preterquam exennium de cibo et potu quod non sit magni valoris. Et quod decetero non dent consilium alicui magno vel parvo in rebus vel negotiis in quibus rex est pars vel que regem tangunt quoquo modo et quod non sint de consilio alicujus in aliqua causa placito vel querela coram ipsis sive in aliquibus aliis magnis Curiis vel placeis Regis pendente sub pena amittendi officium suum et faciendi Regi firtem et re- demptionem.

CAP. IV.

ITEM ad querimoniam dicte communitatis fac- tam domino Regi in parliamento de eo quod magna exheredatio retroactis temporibus pluribus de populo facta extitit & fieri poterit per falsam in- tratibnem placitorum rasuras rotulorum & mutatio- nem veredictorum concordatum est & statutum quod si aliquis judex vel clericus de hujusmodi de- fectu dummodo per defectum ilium exheredatio al- terius partium subsequatur sufficienter convincatur coram Rege & consilio suo per modum & formam quos idem dominus Rex & concilium suum tunc viderint fore rationabiles infra duos annos post de- fectum hujusmodi factum si pars gravata sit plene etatis & si infra etatem fuerit tunc infra duos annos postquam ad plenam etatem pervenerit puniatur per finem & redemptionem ad voluntatem Regis & satisfaciat parti. Et quoad restitutionem heredita- tis per dictam communitatem petitam sequatur pars gravata per breve de errore vel alias juxta legem si sibi viderit expedire.

CAP. V.