Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/418

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
372 C. 5. Anno octavo Richardi II. A. D. 1384.
Ex Rot. in Turr. Lond.
De proclamando statutum predictum

REX vicecomiti Lincoln' salutem. Quoddam statutum per nos de assensu Prelatorum Magnatum et communitatis regni nostri Anglie in ultimo parliamento nostro apud Westm' tento pro communi utilitate dicti regni nostri editum tibi mittimus presentibus interclusum mandantes et firmiter precipientes quod statim visis presentibus ac statuto predicto statutum illud in pleno comitatu tuo ac in civitatibus burgis villis mercatoriis et aliis locis in balliva tua ubi melius expedire videris publice legi et proclamari facias ac quantum in te est firmiter observari.

T. R. apud Westm' xiiii. die Junii anno regni nostri octavo.
Consirmilia brevia diriguntur singulis vicecomitibus Anglie.