2 | C. 2-4 | Anno nono Henrici III. | A.D 1225. |
liberis hominibus regni nostri pro nobis & heredibus nostris imperpetuum has libertates subscriptas habendas & tenendas eis & heredibus suis de nobis & heredibus nostris [la 1] imperpetuum.
SI quis Comitum vel Baronum nostrorum sive aliorum tenentium de nobis in capite per servitium militare mortuus fuerit & cum decesserit heres ejus plene etatis fuerit & relevium debeat habeat hereditatem suam per antiquum relevium scilicet heres vel heredes Comitis de [la 2] Comitatu integro per centum libras heres vel heredes Baronis de Baronia Integra per Centum [la 3] marcas heres vel heredes militis de feodo Militis integro per centum solidos ad; plus & qui minus [la 4] habuerit minus det secundum antiquam consuetudinem fedorum.
SI autem heres alicujus talium infra etatem fuerit dominus ejus non habeat custodiam ejus nec terre sue antequam homagium ejus ceperit & postquam talis heres fuerit in custodia cum ad etatem pervenerit scilicet viginti & unius anni habeat hereditatem suam sine relevio & sine fine Ita tamen quod si ipse dum infra etatem fuerit fiat Miles nichilominus terra remaneat in custodia dominorum suorum usque ad terminum predictum.
Custos terre hujusmodi heredis qui infra etatem fuerit non capiat de terra heredis nisi. rationabiles exitus & rationabiles consuetudines & rationabilia servicia & hoc sine destructione & vasto hominum & rerum. Et si nos commiserimus custodiam alicujus talis terre vicecomiti vel alicui alii qui de exitibus terre illius nobis debeat respondere & ille de custodia destructionem vel vastum fecerit nos ab eo capiemus emendam & terra committatur duobus legalibus &. discretis hominibus de feodo illo qui de exitibus terre illius nobis respondeant vel illi cui illos assignaverimus. Et si dederimus vel vendiderimus alicui custodiam alicujus talis terre & ille inde destructionem fecerit vel vastum amittat illam custodiam & tradatur duobus legalibus & discretis hominibus de feodo illo qui similiter nobis respondeant sicut predictum est.