Jump to content

Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/49

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
A.D.1225. Anno nono Henrici III. C.5-8 3  
Ex Rot. in Tun: Lond.
CAP V.

Cuſtos autem quamdiu cuſtodiam terre [1] hujuſmodi habuerit ſuſtentet domos parcos[2] vivaria ſtagna Molendina & cetera ad terrain illam pertinentia de exitibus terre ejuſdam & reddat heredi cum ad plenam etatem pervenerit terram ſuam totam inſtauratam de carucis & de omnibus aliis rebus ad minus [3] ſicut illam recepit. Hec omnia obſerventur de cuſtodiis Archiepiſcopatuum Epiſcopatuum Abbathiarum Prioratuum eccleſiarum & dignitatum vacantium que ad nos pertinent excepto quod cuſtodie hujuſmodi vendi non debent.

CAP. VI.

HEredes maritentuar abſque diſparagatione.

CAP. VII.

VIdua poſt mortem mariti ſui ſtatim & ſine difficultate aliqua habeat niaritagium ſuum & hereditatem ſuam nec aliquid det pro dote ſua[4] nec pro maritagio ſuo vel pro hereditate fua quam hereditatem maritus ſuus & ipſa tenuerunt[5] ſimul die 'obitus ipſius mariti[6] sui & maneat in capitali Meſuagio mariti ſui per quadraginta dies poſt obitum mariti ſui infra quos dies aſſignetur ei dos ſua niſi prius fuerit ei aſſignata vel niſi domus ilia ſit Caſtrum & ſi de caſtro receſſerit domus ei competens ſtatim provideatur in qua poſſit honeſte morari quouſque dos ſua ei aſſignetur[7] ſecundum quod predictum eſt & habeat rationabile eſtoverium ſuum interim de communi Aſſignetur autem ei pro dote ſua tertia pars totius terre mariti ſui que ſua ſuit in vita ſua niſi de minori fuerit dotata ad Hoſtium eccleſie. Nulla vidua diſtringatur ad ſe maritandam dum voluerit vivere ſine marito Ita tamen quod ſecuritatem faciat quod ſe non marltabit fine aſſenfu noſtro ſi de nobis tenuerit vel fine aſſenſu domini ſui ſi de alio tenuerit.

CAP. VIII.

NOS vero vel Ballivi noſtri non ſeifiemus terram aliquam[8] vel redditum pro debito aliquo quamdiu catalla debitoris preſentia ſufficiunt ad debitum reddend' & ipſe debitor paratus ſit inde ſatisfacere. Nee plegii ipſius debitoris diſtringantur quam diu ipſe capitalis debitor ſufficiat ad ſolutionem[9] ipſius debiti & ſi capitalis debitor defecerit in ſolutione debiti non habens unde reddat aut reddere

  1. Deeſt 'hujuſmodi,' ib.
  2. Deeſt 'vivaria,' ib.
  3. 'ſecundum quod,' ib.
  4. 'vel,'ib.
  5. Deeſt 'simul',ib.
  6. Deeſt ' sui',ib.
  7. 'ſicut,'ib.
  8. 'nec,' ib.
  9. Deeſt'ipſius',ib.