Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/487

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas
A. D. 1400. Anno ſecundo Henrici IV. Cap. 16—18. 441
Ex Rot. in Turr. Lond.

ad finem pecuniarium domino Regi solvendum ponere prout hujusmodi finis eidem diocesano pro modo & qualitate delicti competens videatur. In quo casu idem diocesanus per literas suas patentes ipsius sigillo sigil- latas de hujusmodi fine ipsum Regem in Scaccario suo certiorare tenebitur ad effectum quod hujusmodi finis de bonis ejusdem persone sic convicte auctoritate Regis ad opus suum exigi poterit & levari. Et fi aliqua persona infra dicta regnum & dominia super dictis nephandis predicationibus doctrinis opinionibus scolis & informationibus hereticis & erroneis vel aliqua eorundem sntentialiter coram loci diocesano vel commissariis suis convicta fuerit & hujusmodi nephandas sectam predicationes doctrinas opiniones scolas & informationes debite abjurare recusaverit aut per loci diocesanum vel commissarios suos post abjurationem per eandem per- sonam factam pronunciata fuerit relapsa ita quod secundum canonicas sanctiones relinqui debeat curie secuiari super quo credatur loci diocesano seu commissariis suis in hac parte tunc vic' comitatus illius loci & major & vicecomites seu vicecomes aut major & ballivi civitatis ville vel burgi ejusdem comitatus dicto diocesano seu dictis commissariis magis propinqui in sententiis per dictum diocesanum aut commissarios suos contra per- sonas hujusmodi & ipsarum quamlibet proferend' cum ad hoc per dictum diocesanum aut commissarios ejus- dem fuerint requisiti personaliter sint presentes & personas illas & quamlibet earundem post hujusmodi sen- tentias prolatas recipiant & easdem coram populo in eminenti loco comburi faciant ut hujusmodi punitio me- tum incutiat mentibus aliorum ne hujusmodi nephande doctrine & opiniones heretice & erronee vel ipsarum audtores & fautores in didlis regno & dominiis contra fidem catholicam religionem Chriftianam & determina- tionem ecclecfie cacrocancte quod absit sustententur seu quomodolibet tolerentur in quibus omnibus & singulis premissis dicta ordinationem & statutum concernentibus vicecomites majores & ballivi dictorum comitatuum civitatum villarum & burgorum dictis diocesanis & eorum commissariis sint intendentes auxiliantes etiam & saventes.