14. C. 13-16. Anno nono Hnuuci III. A.D. 1225
C A P. XIII.
Unusquisque liber homo habeat in boscis suis aerias accipitrium espervariorum falconum aquilarum & heironum habeat similiter mel quod inventum fuerit in boscis suis.
C A P. XIV.
Nullus forestarius decetero qui non sit forestarius de feodo firmam nobis reddens pro balliva sua capiat cheminagium aliquod in balliva sua forestarius autem de feodo firmam nobis reddens pro balliva sua capiat cheminagium videlicet pro carecta per dimidium annum duos denarios & per alium dimidium annum duos denarios pro equo qui portat summagium per dimidium annum obolum & per alium dimidium annum obolum & non nisi de illis qui [1]extra ballivam suam tanquam mercatores veniunt per licentiam suam in ballivam suam ad buscam maeremium corticem vel carbonem emendum & alis ducendum ad vendendum ubi voluerint & de nulla alia carecta vel summagio aliquo cheminagium capiatur & non capiatur cheminagium nisi in locis in quibus antiquitus capi solebat & debuit. Illi autem qui portant super dorsum suum buscam Corticem vel carbonem ad vendend' quamvis inde vivant nullum decetero dent cheminagium
C A P. XV.
Formula:DiMnes utlagati pro foresta tantum a tempore
Reg’ Henrici Avi nostri usque ad primam
Coronatìonem nostram veniant ad pacem nostram
sine ìmpedimento & salvos plegios ìnveniunt quod
non decetero forisfacient nobis de foresta nostra.
C A P. XVI.
Formula:DiUllus Constabularius Castellanus vel alius teneat placita de foresta sive de viridi sive de venatione set quilibet forestarius de feodo attachiet placita de foresta tam de vìridi quam de venatione & ea presentet viridariis provincìarum & cum inrotulata suerint & sub sigillo viridariorum inclusa presententur capitali forestario nostro cum in partes illas venerit ad tenendum placita foreste & coram eo termìnentur. Has autem libertates de forestis concessimus omnibus salvis Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Prioribus Comitibus Baronibus Militibus & aliis tam personis ecclesiasticis quam secularibus Templariis & Hospitelarus libertatibus & liberìs consuetudinibus in forestis & extra in warennis & alììs quas prius habuerunt. Omnes autem istas tam istas consuetudines predictas & libertates quas concessimus in regno nostro tenendas quantum ad nos pertinet erga nostros Omncs de regna nostro
tam clerici quam laici observent quantum ad se pertinet
- ↑ de extra