Jump to content

Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/62

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

16 C. 1-3 Anno vicesmo HenriciIII. A.D. 1235:


PROVISIONES DE MERTON.
Cotton MS. Claudius D. 2

Provisum est in Curia domini Regis die Mercurii in crastino sancti Vincencii, Anno regni Regis Henrici sil' Regis Johannis vicesimo, apud Merton, coram Archiepiscopo Cantuariensi, & Episcopis Suffraganeis, coram majori parte


CAP. I


DE viduis veso I. que post mortem virorum suorum expelluntur de dotibus suis & dotes suas, vel quarentenam habere non possunt sine placìto videlicet quod quicunque deforciaverit eis dotes suas vel quarentenam suam de tenementis de quibus viri sui obierunt seisiti & ipse vidue postea per placitum recuperaverint ipsi qui de injusto deforciamento convicti fuerìnt reddant eisdem viduis dampna sua videlicet valorem totis doris eas contingentis a tempore mortis virorum suorum usque ad diem quo ipse vidue per judicium curie seisinam suam ìnde recuperaverint nichilominus ipsi deforciatores sint in misericordia domini regis.

CAP. II.

Item, omnes vidue de cetero possunt legare blada sua de terra sua, tam de dotibus suis quam de aliis terris & tenementis suis : salvis servitiis dominorum, que de dotibus & allis tenementis suis debentur.

CAP.III.

III. Item, si. quis fuerit disseisitus de libero tenementio suo, & coram Justiciariis Itinerantibus seisinam suam recuperaverit per assisam nove dissisine, vel per recogntionem eorum, qui