Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/665

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1448. Anno vicesimo septimo Henrici VI.
C. 5, 6. 619
Ex Rot. in Turr. Lond.

cursoribus singularibus causa feriarum & mercatorum super corum summa & principalia festa veluti in sesto Ascenfionis Domini die corporis Christi die Pentecostes die Dominica Sancte Trinitatis cum aliis diebus Dominicis Ac etiam in summo sesto Assumptionis beate Marie die Omnium Sanctorum & in die Parasceues consuetudinaliter & miserrime in regno Anglie tentorum & usitatorum factis & perpetratis in quibus principalibus festivalibusque diebus pro magna cupiditate terrena populus voluntarie plus vexatus & in labore corporali deturbatus existit quam aliis diebus ferialibus videlicet in infigendo & faciendo bothas & stallas portando & vehendo levando & collocando mercimonia sua extrorsum & domorsum quasl nichil habentes in memoria horribilem inquinationem animarum suarum in emptione & venditione deceptivis multimodis mendaciis & falso perjurio cum ebrietate & contentionibus & specialiter se ipsos & corum servientes a divino servicio subtrahendo prefatus dominus Rex de avisamento & assensu dominorum spiritualium & temporalium ac Communitatis regni sui Anglie in dicio parliamento existentium nec non autoritate ejusdem parliamenti ordinavit quod omnimoda ferie & mercata in dictis principalibus festis & diebus Dominicis ac die Parasceues penitus cessent ab omnimoda monstratione aliquorum bonorum vel mercandisanim necessariis victualibus exceptis sub pena forisfacture omnium bonorum predictorum sic monstratorum domino franchesie ubi hujusmodi bona in contrarium istius ordinationis sunt vel erunt monstrata quatuor diebus Dominicis in autumpno exceptis. Nichilominus ex sua gratia speciali auitoritate supradicta concedens potestatem illis qui ex antique nullum diem ad tenendum feriam vel mercatum suum nisi folumraodo super diebus festivalibus predictis habent ad tenendum ea auctoritate vigore antique concessionisfue infra tres dies prox' aute festa predicta vel prox' post cum proclamatione prius facia ad sunplicem vulgarem populum super quern diem feria predicta tenebitur semper certiorand' absque aliquo finesfeu feodo ad usum domini Regis capiendo. Et illi qui habent ex antiquo per specialem concessionem dies sufficientes ante supradicta festa vel post plenum numerum dierum suorum observent consimili supradicto modo ad tenend' suas ferias vel mercata dictis diebus festivalibus & Dominicis ac die Parasceues exceptis.

Proviso semper quod presens ordinatio incipiat sumere effectum ad festum sancti Michaelis proximo futurum & non ante & durabit usque ad proxiraum parliamentum & sic deinde nisi in dicto prox' parliamento allegetur monstretur & probetur causa rationabilis pro qua videbitur non expediens quod ordinatio predicta sic perdurabit.