Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/74

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
8 Stat. 6.
A. D. 1266.
Anno quinquagesimo primo Henrici III.

JUDICIUM PILLORIE.
Cotton MS. Claudius, D. 2.

SI Pidtor convictus fuerit, vel Braciatrix convicta, quod istas assisas non-observaverit, primo,, secundo, & tertio, amercietur secundum quantitatem delicti, & non graviter deliquerit; & si graviter deliquerit & pluries, & castigari noluerit patiatur judicium corporis, scilicet, Pistor collistrigium, & Braciatrix trebuchetum vel castigacionem. Primo, sex legales homines jurent fideliter colligere omnes mensuras ville, videlicet, bussellum, dimidium bussellum, & quartas busselii, omnes galones, potellos, & quartas, tam de tabernis, quam aliis.; ulnas & pondera, scilicet libras, dimid. libras, tronas, ac minora pondera villarum, per que ponderant panem villarum, per que ponderant panem in Cur. scilicet de quoliber genere panis unum panem; Et super mensuras, ulnas, pondera, tunc scribant super singulos panes eorum nomina distincte, quorum sunt; & mensuras molendinorum colligant.. Postea xii. legales homines fideliter respondeant ad interro ata ab eis, [que] ex parte Regis querantur ab eis que scripta sunt; & que sunt scripta, proponant secrete, & privatim respondeant: et mandetur ballivis, quod habeant corpora omnium pistorum, & omnium braciatricium, una cum mensuris & omnibus aliis subscriptis. Primo queratur de vendicione frumenti, videlicet, quomodo vendebatur ultimo die quarterium frumenti melioris, & quomodo quarterium minoris precii, & quo, modo tercii precii, & quomodo quarterium ordei & avene. Postea quomodo respondeant panes pis-