Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/75

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1266.
Stat. 6. 29
Anno quinquagesimo primo Henrici III.
Cotton MS.

storis in Curia sua, videlicet, Wastellum, & alii panes, secundiim vendicionem melioris precii, aut tercii precii. Item pro quanto incremento vel decremento in vendicione quarterii frumenti debeat pistor mutare assisam suam, & pondus panis sui. Item quantum debeat ponderare Wastellum de quadrante, & omnes alii panes, secundum vendicionem quarterii frumenti quam presentant. Item pro quanto defectu ponderis panis de quadrante pistor debeat amerciari, vel subire judicium pillorie, secundum consuetudinem Curie sue. Item si aliquis senescallus vel ballivus pro aliqua mercede remiserit judicium pillorie, vel tumbrelli adjudicatum, vel de jure adjudicandum.

Item si habeatur in villa pilloria debite fortitudinis, secundum quod pertinet ad libertatem mercatorum, qua uti possint, si necesse suerit, sine periculo corporis hominis, & mulieris. Et postmodum queratur de assisa & vendicione vini, post recessum Justiciariorum itinerancium, vel eorum [sociorum] qui suerunt ultimo in offcio mercati in villa; videlicet, de nominibus vinetariorum, pro quanto vendiderunt sextarium vini. Item si aliquod vinum sit in villa corruptum, & corpori hominis non sanum. De assisa cervisie in Curia ville, qualis sit, & si observetur; sin autem que braciatrices vendiderunt contra assisam; & nomina earum distincte & apperte presentent, & pro quolibet delicto amerciari debent, vel pati judicium [pillorie vel] trumbelli, si contra assisam vendiderunt.

Item si qui sint in villa, qui per unam mensuram emunt, & per aliam vendunt. Item si quis utatur falsis ulnis, vel falsis ponderibus, aut mensuris. Item si quis carnifex vendiderit carnes susteinatas, vel morte morina. [Vel si quis emat carnes de Judeis, & eas vendit Christianis.] Item de Cocis, si qui decoquant carnes vel pisces in pane, vel in aqua, vel [aliquo] alio modo, non sanas corpori hominis, vel postquam talia tenuerint, ita quod debitam naturam amiserint, & ea recalefaciant & vendant. Item de forstallariis, qui ante horam debitam, & in villa statutam, aliquid emunt contra statutum ville & mercati, vel qui exeant villam rebus venalibus obviantes, & extra villam emant, ut in villa eas carius vendant ad regratatores, quam facerent hii qui eas asportabant, fi ad villam vel in mercatum venissent. Quando quarterium ordei venditur pro duobus solidis, tunc quatuor lagene cervisie vendantur ad denarium; Quandopro duobus solidis sex denariis, tunc septem lagene pro duobus denariis; Quando pro tribus solidis, tunc tres lagene ad denarium; Quando pro tribus solidis & sex denariis, tunc quinque lagene ad duos denarios; Quando pro quatuor solidis, tunc due lagene ad denarium; & sic deinceps crescetur vel diminuetur per sex denarios.