Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/78

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
32{[gap

C 6, 7.|Anno qulnquagesimo secundo Henrici III.|A. D. 1267.}}

Cotton Ms.

ge vel coram Justiciariis de Banco, vel coram Justiciariis itinerantibus, cum in partes illas venerint.

CAP. VI.


DE hiis autem, qui primogenitos [filios suos,] & heredes suos infra eta. em exiftcntes, feoffare solent de hereditate sua, ut per hoc amitterent domini feodorum custodias suas; providum est, & concorditer concessum, quod occasione hujusmodi falli feoffamenti nullus Capitalis dominus amittat custodiam suam, De hiis infuper, qui de terris suis, quas tradere voluerint ad terminum annorum, ut domini feodorum amittant custodias suas, falsa confingunt feoffiiments, continentia quod eis satisfactum est de summa servicii in illis contenti usque ad terminum aliquem; ita quod post terminum folvere teneantur hujusmodi feoffati summam aliquam, valorem terrarum illarum in multo excedentem, ut sic post terminum ilium terra corum revertatur ad ipsos, eo quod nemo eas pro tanto tenere curaret: provisum est, & concor- diter conceffum, ut per hujusmodi fraudem nullus Capitalis dominus amittat custodiam suam. Verumptamen non licebit eis hujusmodi feoffatos sine judicio disseisire; set breve habeant de hujusmodi custodia sibi reddenda, & per testes in cartis in hujusmodi feoffamentis contentos una cum aliis liberis & legalibus de patria, & per quantitatem & valorem tenement', & perquantitatem summe queinde reddi debet poft terminum predictum, attingatur utrum hujusmodi feoffamenta bona fide facta sint,. aut in fraudem ad auferendum Capitalibus dominis feodi custodiam suam. Si vero Capitales domini per judicium Curie recuperent in hujusmodi casibus custodiam suam, salva sit nichilominus hujusmodi feoffatis actio sua, quam ad terminum, seu ad feodum recuperandum inde habuerint, cum heredes ad legitimam etatem pervenerint.

Quod si aliqui Capitales domini feoffatos aliquos malitiose implacitaverint, fingentes casum istum, maxime ubi feoffamenta legitime & bona fide facta fuerint, tunc adjudicentur feoffatis dampna sua, & mise sue quas secerint occasione placiti predicti, & ipsi actores per misericordiam puniantur.

CAP. VII.

IN placito communi de custodiis, si ad magnam districcionem non venerint deforciatores, tunc bis vel ter iteretur breve predictum ad terminos quibus fieri poterit, infra medietatem anni sequentis, Ita quod singulis vicibus legatur breve in pleno Comitatu, ubi prius inventus fuerit deforciator: & ibi publice denuncietur, ut veniat ad diem sibi prefixum : quod si se subtraxerit, ita tamen quod infra medietatem anni responsurus non venerit, nec vicecomes eum invenire possit, per quod corpussuum