Jump to content

Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/79

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1267.
C. 8, 9. 33
Anno quinuagesimo secundo Henrici III.
Cotton MS.

suum habere possit coram Justiciarfis, ad respondendum secundum legem & csonsuetudinem regni, tunc, tanquam rebellis, & se justiciari non permittens, amittat seisinam hujusmodi custodie, Salva sibi alias actione sua, si forte jus habeat ad [in] eandem.

In casibus autem, ubi custodie pertinent ad custodias heredum infra etatem existentium, & ubi custodes petunt custodias que accidunt heredibus, vel tanquam pertinentes ad eorum hereditatem, non amittant hujusmodi heredes infra etatem existentes per necligenciam vel rebellionem suorum cusbodum, sicut in casu predicto; sed currat lex communis codem mode quo prius consuevit.

CAP. VIII.

Illi vero qui pro iterata disseisina capti fuerint & detenti, non deliberentur sine speciali precepto domini Regis, & hoc per finem cum domino Rege faciendum pro hujusmodi transgressione sua; & si compertum fuerit, quod Vicecomes aliter eos deliberaverit, graviter propter hoc amercietur; & nichilominus illi, qui per Vicecomitem sine precepto domini Regis lic liberentur, pro sua transgressione puniantur.

CAP. IX.
Contra formam feoffamenii.

DE sectis quidem faciendis ad Curiam Magnatum, & aliorum dominorum ipsarum Curiarum, de cetero sie observandum est, quod nullus, qui per cartam feoffatus est, distringatur de cetero ad sectam faciendam ad Curiam domini sui, nisi per formam carte sue specialiter teneatur ad sectam illam faciendam; hiis autem exceptis, quorum antecessores, vcl ipsimet, hujusmodi sedctam facere consueverunt ante primam transfretationem predicti domini Regis in Britanniam, a tempore cujus transfretationis elapsi sunt triginta & novem anni & medietas unius anni, a tempore quo hujusmodi constituciones suerint constitute. [Et] similiter nullus feoffatus de cetero fine carta a tempore conquestus, vel aliquo alio antiquo feoffamento, distringatur ad hujusmodi sectam faciendam, nisi ipsemet vel antecessores sui eam facere consueverunt ante primam transfretationem predictam. Qui autem per cartam pro certo servicio, veluti pro libero seryicio tot solidorum annuatim pro omni servicio solvendorum, feoffati sunt, ad sectam, vel ad aliud, ultra formam sui feoffamenti, non teneantur. Et si hereditas aliqua, de qua tantum unica secta debeatur, ad plures heredes, participes ejusdem hereditatis, devolvatur; ille qui habet eineciam [exneciam] hereditatis illius, unicam faciat sectam pro se & participibus suis, & alii participes sui pro portione sua contribuant ad sectam illam faciendam. Si plures feoffati fuerint de hereditate aliqua, de qua unica secta debeatur, dominus illius feodi unicam sectam inde habeat, nec