Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/82

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
36 C. 14—16.
A. D. 1267.
Anno quinquagesimo secundo Henrici III.
Cotton MS

ilium diem, tunc per defaltam ipsius assignetur ei alius dies secundum discrecionem Justiciariorum; & mandetur Vicecomiti, quod ad diem ilium faciat ipsum venire ad audiendum judicium suum, si velit, secundum inquisicionem illam; ad quem diem si non venerit, propter defaltam suam procedatur ad judicium. Eodem modo siat, si non veniat ad diem sibi datum per essonium suum.


CAP. XIV.

DE [in] cartis vero exemptionis & libertatis, ne ponantur impetrantes in assisis, juratis, vel recognitionibus aliquibus; provisum est, quod si adeo necessarium sit eorum juramentum, quod sine eis justicia exhiberi non poterit [possit] veluti in magna assisa, & in perambulationibus, & in cartis vel scriptis convencionum, ubi suerint testes nominati, aut in attinctis, aut in aliis casibus consimilibus, jurare cogantur; salva sibi alias libertate & exemptione sua supradictis.

CAP. XV.

Nulli de cetero liceat districciones facere ex quacunque causa extra feodum suum, nec in. regia via, aut communi strata, nisi domino Regi aut Ministris suis.

CAP. XVI.


SI heres aliquis post mortem sui antecessoris infra etatem extiterit, & dominus suus custodiam terrarum suarum habuerit, si dominus ille dicto heredi, cum ad legitimam etatem pervenerit, terram suam fine placito reddere noluerit, heres ille terram suam per assisam mortis antecessoris sui recuperabit, una cum dampnis que sustinuerit propter detencionem illam, a tempore quo fuerit legitime etatis. Quod si heres alicujus in morte antecessoris sui plene etatis suerit, & heres ille apparens, & pro herede cognitus, inventus sit in hereditate ilia, capitalis dominus eum non eiciat ['ejiciat] nec aliquid ibi capiat nec amoveat, set tantum simplicem seisinam inde faciat pro recognitione dominii sui. Et si Capitales domini hujusmodi heredem extra seisinam suam maliciose teneant, per quod breve mortis antecessoris ipsum oportet impetrare [placitare] tunc dampna sua recuperet sicut in Actione nove disseifine.

De hereditatibus autem que de domino Rege tenentur in capite sic observandum est, quod dominus Rex liberam inde feisinam habeat, sicut prius sieri consuevit; nec heres nec aliquis alius in hereditatem illam se intrudat, priusquam illam de manibus domini Regis recipiat, prout hujusmodi heditates de manibus Antecessorum fuorum recipi consueverunt, & hoc intelligatur de terris & feodis,que