A. D. 1268. | Anno quinquagesimo secundo Henrici | III. C. 17—21. | 37 |
que ratione servicii militaris, vel serjantie, seu jure patronatus, in manu domioi Regis esse consueverunt.
Provisum est eciam, quod si terra, que tenetur in socagio, sit in custodia parentum heredum eo quod [ille dum] heres infra etatem extiterit, custodes illi [illius] vastum facere non possunt, vel vendicionem, vel aliquam destruccionem de hereditate ilia; sed salvo earn custodiant ad opus dicti heredis, Ita quod cum ad legitimam etatem pervenerit, sibi respondeant de exitibus dicte hereditatis, per legitimam computationem, salvis ipsis custodibus rationabilibus misis suis. Nec eciam possunt dicti custodes dicti heredis maritagium dare vel vendere, nisi ad commodum dictti heredis: set si parentes dicti heredis propinquiores qui hujusmodi custodias habuerint, de toto tempore illo, a quo brevia placitandi non conceduntur, hujusmodi custodias habeant ad commodum heredis, ut predictum est, sine vasto, vel exilio, vel destruccionibus faciendis.
NUllus autem esacaetor, vel inquisitor, vel Justiciarius ad assisas capiendas specialiter assignatus, vel ad querelas audiend' & determinand', de cetero potestatem habeat amerciandi aliquem pro defalta communis summonicionis, nisi Capitales Justiciarii in itineribus suis. [Provisum est insuper., quod nullus religiosus feoda alcujus ingrediatur sine assensu nostro, & capitalis domini, de quo feoda illa immediate tenentur.]
Nullus de cetero (excepto domino Rege) placitum teneat de falso judicio facto in Curia tenentium suorum; quia hujusmodi placita specialiter spectant ad coronam & dignitatem domini Regis.
DE esson' autem provisum est, quod in Comitatu, Hundredo, aut in Curia Baronum, aut aliis Curiis, nullus habeat necesse jurare pro essonio suo warantizando.
Provisum est, quod si averia aliqua injuste capiantur, & detineantur, Vicecomes, post querimoniam inde sibi factam, ea sine impedimento vel