Jump to content

Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/85

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1267. Anno quinquagesimo secundo Henrici III. C. 26–29. 39
Cotton MS
CAP. XXVI.

Provisum est insuper, quod nullus, qui coram Justiciariis itinerantibus vocatur ad Warantum de placito terre vel tenement', amercietur de cetero, pro eo quod presens non fuerit, quando vocabatur ad Warantum (excepto primo die adventus Justiciariorum ipsorum) set si Warantus ille sit infra Comitatum, tunc injungatur Vicecomiti, quod ipsum infra tercium diem, vel quartum, secundum locorum distanciam, faciat venire, sicut in itinera Justiciar' fieri consuevit. Et si extra Comitatum, tunc maneat, rationabilem habeat summonicionem quindecim dierum ad minus, secundum discrecionem Justiciar', & legem communem.

CAP. XXVII.

Si clericus allquis pro crimine aliquo, vel recto [retto] quod ad Coronam pertineat, arettatus [arestatus] fuerit, & postmodumper preceptum Regis in ballium traditus fuerit, vel replegiatus, ita quod hii, quibus traditus fuerit in ballium, eum habeant coram Justiciariis; non amercientur illi de cetero quibus traditus fuerit in ballium, vel alii plegii sui, si corpus suum habeant coram Justiciariis, licet coram eis propter privilegium clericale redpondere noluerit, vel non possit.

CAP. XXVIII.

Provisum est eciam, quod si depredaciones vel rapine alique fiant Abbatibus, Prioribus, vel aliis prelatis ecclesiasticis, & ipsi jus suum de hujusmodi depredationibus prosequentes morte preveniantur, antequam justiciam inde fuerint assecuti; successores eorum habeant accionem ad bona ecclesie sue de manibus hujusmodi tranfgressorum repetend'. Similem [similiter] insuper habeant accionem successores de hiis, que domui & ecclesie sue recenter [retenta] ante obitum predecessorum suorum [&] per hujusmodi violenciam fuerint subtracta, licet predcti predecessores sui jus suum prosecuti non fuerint in vita sua. Si autem in terris & [vel] tenementis hujusmodi religioforum, de quibus eorum prelati obierint seisiti, ut de jure ecclesie sue, aliqui se intrudant tempore vacationis, eorum successores breve habeant ad recuperand' seisinam suam; & adjudicentur eis dampna sua,sicut in nova disseisina adjudicari consuevit.

CAP. XXIX.

Provisum est eciam, quod si alienationes ille, de quibus breve de ingressu dari consuevit, per tot gradus fiant, quod breve illud in forma prius usitata habere [haberi] non possit, habeat con-