Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/84

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
38 C. 22—25. Anno quinqttagesimo secundo Henrici III. A. D. 1267.
Cotton MS.

contradiccione ejus qui dicta averia cepit, deliberare possit, si extra libertates capta suerint. Si infra libertates capta fuerint, & ballivi libertatis ea liberare noluerint, tunc vicecomes per defaltam eorum [ipsorum] ea faciat deliberari.

CAP. XXII

Nullus de cetero possit distringere libere tenenres suos ad respondendum de libero tenemento suo, nec de aliquibus ad liberum tenementum suum spctantibus; nec jurare faciat libere tenentes suos contra voluntatem suam ; desicuthoc nullus facere possit sine [speciali] precepto domini Regis.

CAP. XXIII.

Provisum est eciam, quod si Ballivi, qui dominis suis compotum reddere tenentur, se subtraxerint, & terras & tenementa non habuerint, per que distringi possint ; tunc per eorum corpora attachientur, ita quod Vicecomes, in cujus balliva inveniantur, eos venire faciat ad compotum suum reddend'.

Firmarii tempore firmarum suarum vastum vel exilium nonfaciant de boscis, domibus, vel hominibus, nec de aliquibus ad tenementa que habent ad firmam spectantibus, nisi specialem inde habuerint concessionem, sive convencionis mentionem, adeo quod hoc facere possint. Et si fecerint, & super hoc convoncantur, dampna plene refundant, & graviter per misericordiam puniantur.

CAP. XXIV.

Justiciarii itinerantes de cetero non amercient villatas in itinere fuo, eo quod singuli duodecim annorum non venerint coram Vicecomitibus & Coronatoribus, ad inquisitiones de roberiis, & incendiis, & aliis ad Coronam spectantibus faciend'; dum tamen de villatis illis venerint sufficientes, per quos hujusmodi inquisitiones plene fieri possint: exceptis inquisicionibus de morte hominis faciend', ubi omnes duodecim annorum venire debent, nisi rationabilem habeant causam absentie sue.

CAP XXV.

Murdrum de cetero non adjudicetur coram Justiciariis, ubi infortunium [fortunium] tantummodo adjudicatum est, sed locum habeat murdrum in interfectis per feloniam, & non aliter.