Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/10

E Wikisource
Haec pagina emendata est
v
PRAEFATIO EDITORIS.

dis intentus, firmis et infirmis, sanis et insanis se praestitit patrem omnibusque exhibuit exemplum sanctarum virtutum exercitiis imitabile. Magna eius gloria circumquaque percrebuit atque multis consilium et solamen requisituris ansam dedit eum adeundi privatis colloquiis. — Quadriennio post obitum Lanfranci, qui ab a. 1070 ad a. 1089 usque cathedram Cantuariensem obtinuerat, Anselmus a Guilelmo huius nominis secundo Angliae rege, suadentibus principibus et acclamantibus clero laicisque, archiepiscopus designatus ac pridie Non. Decembr. a. 1093 Cantuariae ab episcopis regni consecratus est. Graves autem eum inde ex hoc munere suscepto manserunt aerumnae et miseriae. Neque enim fieri potuit, quin ecclesiasticae libertatis propugnator, quum libidinibus Guilelmi devastandis ecclesiarum bonis oppimendisque monasteriis et pecuniis per vim exigendis assueti resisteret, in furorem concitaret regiam mentem. Quare nihil mirum, si saepe protestatus est se maluisse in congregatione monachorum pueri loco inter pueros sub virga magistri pavere, quam per pastoralem curam toti Britanniae praelatus in conventu populorum cathedrae pontificali praesidere. Maxima inter regem et archiepiscopum de Urbano II. Pap agnoscendo exorta nec soluta dissensio coegit Anselmum, variis tribulationibus satis defessum, sub finem a. 1097 Angliam relinquere et ad sedem apostolicam confugere. Nec Romae exul quod summopere expetiit, ut onere archiepiscopali liberaretur, a summo pontifice impetravit. Etsi autem Urbanus per biennium cum rege de Anselmo restituendo et pace ecclesiae Britannicae redintegranda strenue egit, tamen omnes preces minae ac labores in cassum reciderunt. Henricus demum primus, Guilelmi