Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/40

E Wikisource
Haec pagina emendata est
15
CUR DEUS HOMO. 1. 9.

in via bibit, propterea exaltabit caput;[1] non ita dictum est, quasi nullatenus potuisset pervenire ad hanc exaltationem nisi per hanc mortis obedientiam, et haec exaltatio non nisi in retributionem huius obedientiae collata sit — priusquam enim pateretur, ipse dixit omnia sibi esse tradita a Patre[2] et omnia Patris esse sua[3] — sed quoniam ipse cum Patre sanctoque Spiritu disposuerat, se non aliter quam per mortem celsitudinem omnipotentiae suae ostensurum mundo; quippe quod non nisi per illam mortem fieri dispositum est, cum per illam fit, non incongrue dicitur propter illam fieri.  14Si enim intendimus aliquid facere, sed proponimus nos prius aliud facturos, per quod illud fiat; cum iam factum est quod volumus praecedere, si fit quod intendimus, recte dicitur propterea fieri, quoniam factum est propter quod differebatur; quia non nisi per illud fieri dispositum erat.  15Nam si fluvium quem equo vel navi transire possum, propono me non nisi navi transiturum, et idcirco differo transmeare, quia navis abest; cum iam praesto est navis, si transeo, recte de me dicitur: navis parata fuit, propterea transivit.  16Et non solum ita loquimur, quando per illud quod praecedere volumus, sed etiam quando non per illud, sed tantummodo post illud facere aliud aliquid statuimus.  17Si quis enim differt cibum sumere propterea, quia nondum ea die missae celebrationi affuit; peracto quod prius facere volebat, non incongrue dicitur illi: iam sume cibum, propterea quia iam fecisti propter quod sumere differebas.  18Multo igitur minus inusitata est locutio, cum Christus dicitur exaltatus propterea quia mortem sustinuit, per quam et post quam illam exaltationem

  1. Psalm 109 [110], 7.
  2. Luc. 10, 22: Πάντα μοι παρεδόθη ὑπὸ τοῦ πατρός μου.
  3. Ioann. 16, 15: Πάντα ὃσα ἔχει ὁ πατὴρ ἐμά ἐστιν.