Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/50

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Sed uolo a te audire, si poena peccantis sit illi honor, aut cuiusmodi honor sit. Si enim poena peccantis non est eius honor, cum peccator non soluit quod abstulit, sed punitur, sic perdit deus honorem saum ut non recuperet; quod iis quae dicta sunt repugnare uidetur.

ANSELMUS. Deum impossibile est honorem suum perdere. Aut enim peccator sponte soluit quod debet, aut deus ab inuito accipit. Nam aut homo debitam subiectionem deo siue non peccando siue quod peccat soluendo, uoluntate spontanea exhibet, aut deus eum inuitum sibi torquendo subicit et sic se dominum eius esse ostendit, quod ipse homo uoluntate fateri recusat. In quo considerandum quia, sicut homo peccando rapit quod dei est, ita deus puniendo aufert quod hominis est. Quippe non solum id suum alicuius esse dicitur quod iam possidet, sed quod in eius potestate est ut habeat. Quoniam ergo homo ita factus est, ut beatitudinem habere posset, si non peccaret: cum propter peccatum beatitudine et omni bono priuatur, de suo quamuis inuitus soluit quod rapait; quia licet deus hoc ad usum sui commodi non transferat quod autert -- sicut homo pecuniam quam alii autert in suam conuertit utilitatem -- hoc tamen quod aulert utitur ad suum honorem, per hoc guia aufert. Auferendo enim peccatorem et quae illius sunt, sibi subiecta esse probat.

1.15 SI DEUS UEL AD MODICUM PATIATUR HONOREM SUUM VIOLARI.

BOSO. Placet quod dicis. Sed est et aliud ad quod tuam responsionem postulo. Nam si deus ita sicut probas suum debet honorem seruare: cur uel ad modicum patitur illum uiolari? Quod enim aliquo modo laedi sinitur, non integre nec perfecte custoditur.

ANSELMUS. Dei