Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/51

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

honori nequit aliquid, quantum ad illum pertinet, addi uel minui. Idem namque ipse sibi est honor incorruptibilis et nullo modo mutabilis. Verum quando unaquaeque creatura suum et quasi sibi praeceptum /73/ ordinem siue naturaliter siue rationabiliter seruat, deo oboedire et eum honorare dicitur, et hoc maxime rationalis natura, cui datum est intelligere quid debeat. Quae cum uult quod debet, deum honorat; non quia illi aliquid confert, sed quia sponte se eius uoluntati et dispositioni subdit, et in rerum uniuersitate ordinem suum et eiusdem uniuersitatis pulchritudinem, quantum in ipsa est, seruat. Cum uero non uult quod debet, deum, quantum ad illam pertinet, inhonorat, quoniam non se sponte subdit illius dispositioni, et uniuersitatis ordinem et pulchritudinem, quantum in se est, perturbat, licet potestatem aut dignitatem dei nullatenus laedat aut decoloret.

Si enim ea quae caeli ambitu continentur, uellent non esse sub caelo aut elongari a caelo, nullatenus possent nisi sub caelo esse nec fugere caelum nisi appropinquando caelo. Nam et unde et quo et qua irent, sub caelo essent; et quanto magis a qualibet caeli parte elongarentur, tanto magis oppositae parti propinquarent. Ita quamuis homo uel malus angelus diuinae uoluntati et ordinationi subiacere nolit, non tamen eam fugere ualet, quia si uult fugere de sub uoluntate iubente, currit sub uoluntatem punientem; et si quaeris qua transit: non nisi sub uoluntate permittente; et hoc ipsum quod peruerse uult aut agit, in uniuersitatis praefatae ordinem et pulchritudinem summa sapientia conuertit. Ipsa namque per