Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/58

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ANSELMUS. Aliam adhuc eiusdem sententiae posse dici puto rationem.

BOSO. Hanc quoque proferre debes.

ANSELMUS. Credimus hanc mundi molem corpoream in melius renouandam, nec hoc futurum esse, donec impleatur numerus electorum hominum et illa beata perficiatur ciuitas, nec post eius perfectionem differendum. Unde colligi potest /80/ deum ab initio proposuisse, ut utrumque simul perficeret: quatenus et minor quae deum non sentiret natura ante maiorem quae deo frui deberet, nequaquam perficeretur, et in maioris perfectione mutata in melius suo quodam modo quasi congratularetur; immo omnis creatura de tam gloriosa et tam admirabili sui consummatione ipsi creatori et sibi et inuicem quaeque suo modo aeterne congaudendo iucundaretur. Quatenus quod uoluntas in rationali natura sponte facit, hoc etiam insensibilis creatura per dei dispositionem naturaliter exhiberet. Solemus namque in maiorum nostrorum exaltatione congaudere, ut cum in nataliciis sanctorum festiua exultatione iucundamur, de gloria illorum laetantes. Quam sententiam illud adiuuare uidetur quia, si Adam non peccasset, differret tamen deus illam ciuitatem perficere, donec completo ex hominibus quem expectabat numero, ipsi quoque homines in corporum -- ut ita dicam -- immortalem immortalitatem transmutarentur. Habebant enim in paradiso quandam immortalitatem, id est potestatem non moriendi; sed non erat immortalis haec potestas, quia poterat mori, ut scilicet ipsi non possent non mori.

Quod si ita est, ut uidelicet rationalem illam et beatam ciuitatem et hanc mundanam insensibilemque naturam deus ab initio proposuerit simul perficere, uidetur quia aut illa ciuitas non erat completa in numero angelorum ante malorum ruinam, sed expectabat deus ut eam de hominibus com pleret, /81/ quando corpoream