Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/60

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tota in illis uicta est ut peccaret -- excepto illo solo homine, quem deus sicut sine semine uiri de uirgine facere, sic sciuit a peccato Adae secernere -- ita in eisdem tote uicisset, si non peccassent. Restat ergo ut non complete in illo primo angelorum numero superna ciuitas, sed de hominibus complenda feisse dicatur. Quae si rata sunt, plures erunt electi homines, quam sint angeli reprobi.

BOSO. Rationabilia mihi ualde uidentur quae dicis.

Sed quid dicemus quia legitur de deo: "constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel"? Quod quidam, quia pro "filiorum Israel" inuenitur "angelorum dei", sic exponunt, ut secundum numerum bonorum angelorum assumendus intelligatur numerus hominum electorum. /82/

ANSELMUS. Hoc non repugnat praedictae sententiae, si certum non est quod totidem angeli cecidissent quot remanserunt. Nam si plures sunt electi angeli quam reprobi: et necesse est ut reprobos electi homines restaurent, et potest fieri ut beatorum numero coaequentur; et sic plures erunt homines iusti quam angeli iniusti. Sed memento quo pacto incepi respondere quaestioni tuae: uidelicet ut si quid dixero quod maior non confirmet auctoritas -- quamuis illud ratione probare uidear -- non alia certitudine accipiatur, nisi quia interim ita mihi uidetur, donec deus mihi melius aliquo modo reuelet. Certus enim sum, si quid dico quod sacrae scripturae absque dubio con