Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/76

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ad hoc prouehi ad quod factus est. Quapropter aut extra fidem Christianam inuenienda est peccati satisfactio, qualem supra esse debere /96/ ostendimus -- quod ratio nulla potest ostendere -- aut indubitanter in illa esse credenda est. Quod enim necessaria ratione ueraciter esse colligitur, id in nullam deduci debet dubitationem, etiam si ratio quomodo sit non percipitur.

BOSO. Verum est quod dicis.

ANSELMUS. Quid ergo quaeris amplius?

BOSO. Non ad hoc ueni ut auferas mihi fidei dubitationem, sed ut ostendas mihi certitudinis meae rationem. Quapropter sicut me rationabiliter deduxisti ad hoc, ut uideam peccatorem hominem hoc debere deo pro peccato quod et reddere nequit, et nisi reddiderit saluari non ualet: ita me uolo perducas illuc, ut rationabili necessitate intelligam esse oportere omnia illa, quae nobis fides catholica de Christo credere praecipit, si saluari uolumus; et quomodo ualeant ad salutem hominis; et qualiter deus misericordia salues hominem, cum peccatum non dimittat illi, nisi reddiderit quod propter illud debet. Et ut certiores sint argumentationes tuae, sic a longe incipe, ut eas super firmum fundamentum constituas.

ANSELMUS. Adinuet me nunc deus, quia tu nullatenus mihi parcis nec consideras imbecillitatem scientiae meae, cui tam magnum opus iniungis. Tentabo tamen, quandoquidem incepi, non in me sed in deo confidens, et faciam quod ipso adiuuante potero. Sed ne fastidium haec uolenti legere nimis longa continuatione generetur, a dictis dicenda alio exordio distinguamus. /97/