Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/75

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

misericordiam facere non posse? /95/

ANSELMUS. Hoc debes ab illis nunc exigere, qui Christum non esse credunt necessarium ad illam salutem hominis, quorum uice loqueris, ut dicant qualiter homo saluari possit sine Christo. Quod si non possunt ullo modo, desinant nos irridere, et accedant et iungant se nobis, qui non dubitamus hominem per Christum posse saluari, aut desperent hoc ullo modo fieri posse. Quodsi horrent, credant nobiscum in Christum, ut possint saluari.

BOSO. A te quaeram, sicut incepi, ut ostendas mihi qua ratione saluetur homo per Christum.

ANSELMUS. Nonne sufficienter probatur per Christum hominem posse saluari, cum etiam infideles non negent hominem ullo modo fieri posse beatum, et satis ostensum sit quia, si ponimus Christum non esse, nullo modo potest inueniri salus hominis? Aut enim per Christum, aut alio aliquo, aut nullomodo poterit homo saluus esse. Quapropter si falsum est quia nullo aut alio aliquo modo potest hoc esse, necesse est fieri per Christum.

BOSO. Si quis uidens rationem, quia alio modo non potest esse, et non intelligens qua ratione per Christum esse ualeat, asserere uelit quia nec per Christum nec ullo modo queat hoc esse: quid huic respondebimus?

ANSELMUS. Quid respondendum est illi, qui idcirco astruit esse impossibile quod necesse est esse, quia nescit quamodo sit?

BOSO. Quia insipiens est.

ANSELMUS. Ergo contemnendum est quod dicit.

BOSO. Verum est. Sed hoc ipsum est illi ostendendum, qua ratione sit quod putat impossibile.

ANSELMUS. An non intelligis ex iis quae supra diximus, quia necesse est aliquos homines ad beatitudinem peruenire? Nam si deo inconueniens est hominem cum aliqua macula perducere ad hoc, ad quod illum sine omni macula fecit, ne aut boni incepti paenitere aut propositum implere non posse uideatur: multo magis propter eandem inconuenientiam impossibile est nullum hominem