12 SACRO-BOSCO
deletæ scribatur numerus addendus, eodem modo negociandum est ut prius de omnibus: probatio hujus talis est: si recte mediaveris, dupla et occurrent eædem figuræ quas prius habuisti. Est enim duplatio mediationis probatio et converso.
Multiplicatio est numeri per se vel per alium, propositis duobus numeris, est tertii inventio qui contineat alterum illorum quot continentur unitates in reliquo. In multiplicatione duo sunt numeri necessarii, scilicet, numerus multiplicandus et numerus multiplicans. Numerus multiplicans adverbialiter nuncupatur. Numerus vero multiplicandus nominalem recipit appellationem: potest et jam tertius numerus assignari qui productus dicitur, perveniens ex ductione unius in alterum. Notandum est quod de multiplicante potest fieri multiplicandus et econverso, manente semper eadem summa, omnis numerus in seipso convertitur multiplicando. Sunt autem sex regulæ multiplicationis, quarum prima talis est: quinam digitus multiplicat digitum, subtrahendus est minor digitus ab articulo suæ denominationis per differentiam majoris digiti ad denarium, denario simul computato. Verbi gratia, si vis scire quot sunt quater in octo, vide quot sunt unitates intra octo et decem, denario simul computato, et patet quot sunt duo: subtrahatur ergo quaternarius a quadraginta bis et remanent