Jump to content

Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/13

E Wikisource
Haec pagina emendata est

DE ARITHMETICA.       13

32, et hæc est summa totius multiplicationis. Similiter quando digitus multiplicat seipsum. Quando autem digitus multiplicat numerum compositum, ducendus est digitus in utramque partem numeri compositi, ita quod digitus in digitum per primam regulam, et digitus in articulum per secundam regulam; postea producta conjungantur simul, et erit summa totius multiplicationis. Quando articulus multiplicat articulum, ducendus est digitus a quo denominatur ille articulus in digitum a quo denominatur reliquus. Quando articulus multiplicat numerum compositum, ducendus est digitus articuli in utramque partem numeri compositi ; conjungantur producta, et patebit summa totius. Quando numerus compositus multiplicat numerum compositum, ducenda est utraque pars numeri multiplicantis in utramque partem numeri multiplicandi et sic ducetur digitus bis, quia semel in digitum et semel in articulum. Articulus similiter bis, quia semel in digitum et iterum in articulum: hic tamen ubique articulus non ad principales extenditur articulos. Si igitur velis aliquem numerum vel per se vel per alium multiplicare, scribe numerum multiplicandum in superiori ordine per suas differentias, numerum vero multiplicantem in inferiori per suas differentias, ita tamen quod prima figura inferioris ordinis sit sub ultima superioris. Hoc facto, ducenda est ultima multiplicantis in ultimam multiplicandi. Ex illo igitur ductu aut excrescit digitus, aut