Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/10

E Wikisource
Haec pagina emendata est
4
salimbene de adam

duo milia Saracenorum fugaverunt et superaverunt iuxta promissionem, quam Dominus facit Levit. XXVI: Si in preceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea, persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis. Persequentur X de vestris centum alienos, et centum ex vobis decem milia. Cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio. Imperator igitur in Alamania rediit, et apostolicus Romam adiit.


Quod Manuel imperator filio marchionis Montis-ferrati filiam dedit uxorem et regem Thessalonie fecit.


  Circa tempora ista Constantinopolitanus imperator marchioni Guilielmo de Monte-ferrato mandavit, ut unum de filiis suis Constantinopolim mitteret, cui filiam in matrimonio copularet. Tunc temporis Conradus et Bonifacius uxores habebant, Fridericus clericali cingulo militabat, qui postmodum fuit Albensis episcopus; quem magnanimiorem effecit prosapia generis, quam ordo exigeret episcopalis. Misit ergo Constantinopolim etate minorem, adolescentem specie decorum et aspectu venustum. Cui Manuel filiam Kyramariam in uxorem tradidit, eumque in regem Thessalonie diademate coronavit.


Quod papa Alexander universale concilium celebravit.


  Anno Domini MCLXXIX Alexander papa univer(sale con)cilium celebravit, in quo canones statuit et promulgavit.
  Anno Domini MCLXXXI Lucius papa creatur; pro Tusculano Romanos acriter impugnavit.


De Andronico et de malitiis eius.


  Successit Manueli Constantinopolitano puer Alexius, filius eius, quem post Almaton de principis filia genuit Antiocheni. Hunc, cum duobus regnaverit annis, occidit Andronicus et regnavit tribus annis. Qui quoque iniciata iniquitate et imperatricem, matrem pueri, et Raynerium imperatoris generum