Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/135

E Wikisource
Haec pagina emendata est
129
cronica

servitium Mutinensium ad cavandum Scotennam supra Bononiam. Volebant enim quod feriret in Castrum-Francum et dirueret illud. Et nullus erat excusatus a laborerio. Nam alii fodiebant, alii portabant, tam nobiles quam illi de vulgo.


Quod imperator misit elefantem suum in Lombardiam.


  Eodem anno domnus imperator Fridericus misit elefantem in Lombardiam cum pluribus dromedariis et camelis et cum multis leopardis et cum multis gerfalcis et asturibus. Et transierunt per Parmam, ut vidi oculis meis, et steterunt in civitate Cremone.


De introductione imperatoris in Lombardiam, qui utinam non venisset!


  Anno Domini MCCXXXVI in mense Septembris venit Fridericus imperator et intravit in Lombardiam, contra voluntatem illorum de Padua et de Vincentia et de Trivisio et de Mediolano et de Brixia et de Mantua et de Feraria et de Bononia et de Faventia. Cremonenses vero et Parmenses et Regini, cum exercitibus suis et CC milites Mutine fuerunt obviam ei; et transivit flumen Mencii et Lolii, et cepit et destruxit Marchariam Mantue et statim reedificavit et posuit Cremonenses custodes ad custodiendum eam. Et ivit cum dictis exercitibus circa Mantuam et obsedit eam per aliquot dies. Et cepit Mosum Brixie et dedit Cremonensibus ad custodiendum. Et tunc illi de Gonzaga reddiderunt terram Gonzage imperatori. Et in eodem anno ivit Vincentiam et cepit civitatem et destruxit eam die primo intrante Novembre. Et fecit compositionem cum Salinguerra et Ferariensibus. In eodem anno in vigilia Nativitatis iverunt Mantuani secrete ad Marchariam et ceperunt eam cum Cremonensibus, qui ibi erant ad custodiendum. Et multos ex eis duxerunt Mantuam et in carceribus posuerunt et quam plures occiderunt.

Salimbene de Adam, Cronica.
9