Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/165

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
159
cronica - liber de prelato

Quod singularitas est vitanda et communitas diligenda.


  Item a natura precipitur, ut diligatur proximus, quia naturaliter omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. Omnis caro ad similem sui coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur, Eccli. XII. Item Eccli. XVII: Mandavit illis unicuique de proximo suo. Ideo dicit Io. prima 4: Hoc mandatum habemus a Deo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. A curialitate humana etiam habetur, quod proximus diligi debet. Caritas enim et curialitas sorores sunt. Caritas non querit que sua sunt, prima ad Cor. XIII, et curialitas aliis consuevit impendi. Ideo dicit sapiens Prover. XII: Qui negligit damnum propter amicum, iustus est.


De curialitate cuiusdam regis Anglie.


  De curialitate habes exemplum cuiusdam regis Anglie, qui cum esset in nemore cum militibus iuxta fontem et cenare deberet, allatum est ei vasculum vini, quod illi de Tuscia flasconem dicunt, Lombardi vero botacium. Cumque quesisset, utrum plus de vino adesset, et responsum ei fuisset quod non, dixit: ‛Sufficienter habemus pro omnibus’. Et quod in vasculo erat effudit in fontem dicens: ‛Omnes communiter bibant’. Et magna fuit curialitas reputata. Non sic facit avarus, qui in Ecclesiastico dicit XI: Inveni requiem michi, et nunc manducabo de bonis meis solus. Non sic faciunt illi prelati, qui coram subditis et cum eis in eadem domo comedentibus panem albissimum comedunt et optimum vinum et precipuum bibunt et nichil dant penitus subditis suis; que rusticitas maxima reputatur. Sic etiam de aliis comestibilibus faciunt. Ideo dicit sapiens Prover. IIII: Comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt. Subditi etiam pessimum panem habebunt, de quo habetur Eccli. XXXI: In nequissimo pane murmurabit civitas, et testimonium nequitie illius verum est. Item vinum precipuum bibunt aliqui prelati coram subditis et non dant eis, qui ita libenter biberent sicut ipsi, cum omnes gule sint sorores.