Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/193

E Wikisource
Haec pagina emendata est
187
cronica - liber de prelato



De viris morigeratis qui in veteri Testamento fuerunt.


  Quia igitur de bonis moribus prelatorum in isto titulo inchoavimus, ideo prosequamur quod cepimus. Notandum autem quod in Biblia tres valde morigerati leguntur. Quorum unus fuit Onias summus pontifex Iudeorum. De quo II Macha. habetur in fine: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus et eloguio decorum, et qui a puero in viriutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Iudeorum et cet. Secundus fuit Eleazarus, unus de prioribus scribarum, vir etate provectus et vultu decorus, qui creditur fuisse pater illorum VII fratrum, qui ab Antiocho diversis supplitiis interempti sunt propter patrias et Dei leges servandas. De quibus II Macha. habetur capitulo VII. Hic cum cogeretur facere contra legem — volebant enim emissarii Antiochi quod carnem porcinam comederet —, cogiltare cepit etatis ac senectutis sue eminentiam dignam et ingenue mobilitatis canitiem atque a puero optime conversationis et secundum sancte et a Deo condite legis constituta. Respondit cito dicens premitti se velle infernum quam hec committere. ‛Quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem dignus apparebo, adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gratissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar’. Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et universe genti memoriam mortis sue ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens. De hoc habetur II Macha. VI. Porro tertius fuit Gamaliel Phariseus, doctor legis, honorabilis universe plebi. De quo habetur Act. V. Hic fuit magister Apostoli Pauli. De quo Ieronimus in primo prologo Biblie ita dicit: Paulus Apostolus ad pedes Gamalielis legem Moysi et prophetas didicisse se gloriatur, ut armatus spiritalibus telis postea doceret confidenter. Hoc habetur Act. XXII. Fecit Apostolus Paulus quod Ecclesiasticus docet XVIII: Antequam loquaris, disce! De hac materia sufficienter tractat beatus Bernardus super Cantica in illo loco: Oleum effusum nomen tuum. Dicit enim: Tante caritatis sunt,